Catechismus 2488

IV. Veritatis observantia

2488 Ius ad communicationem veritatis absolutum non est. Unusquisque suam vitam ad praeceptum evangelicum amoris fraterni debet conformare. Hoc, in casibus concretis, postulat perpendere utrum oporteat veritatem revelare poscenti illam necne.

2489 Caritas et veritatis observantia debent responsum determinare omni postulationi informationis vel communicationis. Bonum et securitas aliorum, observantia vitae privatae, bonum commune rationes sunt sufficientes ad id tacendum quod non debet cognosci vel ad sermone utendum prudenti. Officium vitandi scandalum saepe strictum ordinat silentium. Nemo tenetur ad veritatem revelandam ei qui ius ad illam cognoscendam non habet (cf. Si 27,17 Prv 25,9-10).

2490 Secretum sacramenti Reconciliationis sacrum est, nec sub ullo potest prodi praetextu. « Sacramentale sigillum inviolabile est; quare nefas est confessario verbis vel alio quovis modo et quavis de causa aliquatenus prodere paenitentem » (CIC 983, $ 1).

2491 Secreta officiosa * illa quae, exempli gratia, ab hominibus politicis, militaribus, medicis, iuristis retinentur * vel quae sub secreti sigillo amicaliter committuntur, servanda sunt, praeter casus exceptionales in quibus secreti custodia damna causaret gravissima ei qui illud concredidit, ei qui illud recepit vel tertiae personae, quaeque solum per veritatis evulgationem possint vitari. Informationes privatae, etiam si sub secreti sigillo non committantur, aliis damnosae evulgari non debent sine motivo gravi et proportionato.

2492 Unusquisque iustam tenere debet circumspectionem quoad vitam privatam personarum. Responsabiles communicationis debent iustam servare proportionem inter boni communis exigentias et iurium particularium observantiam. Informationis invasio in vitam privatam personarum activitati politicae vel publicae deditarum damnabilis est quatenus earum intimitati et libertati insidiatur.


V. Usus mediorum communicationis socialis

2493 In moderna societate, media communicationis socialis maiores habent partes in informatione, in promotione culturali et in formatione. Hae partes augentur propter technicae artis progressiones, propter amplitudinem et diversitatem nuntiorum evulgatorum, propter influxum in opinionem publicam exercitum.

2494 Informatio per media est in servitium boni communis(1681). Societas ius habet ad informationem fundatam in veritate, libertate, iustitia et solidarietate:
« Huius tamen rectum iuris exercitium expostulat ut, quoad suum obiectum communicatio sit semper vera atque, iustitia et caritate servatis, integra; praeterea quoad modum, sit honesta et conveniens, scilicet leges morales hominisque legitima iura et dignitatem, cum in nuntiis quaeritandis tum in evulgandis, sancte servet »(1682).
(1681) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 11: AAS 56 (1964) 148-149.
(1682) Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 5: AAS 56 (1964) 147.


2495 « Necesse est ut omnia societatis membra sua iustitiae et caritatis officia, hac quoque in provincia, adimpleant; itaque, istorum etiam instrumentorum ope, contendant ad rectas publicas opiniones efformandas atque pandendas »(1683). Solidarietas apparet tamquam consequentia verae et iustae communicationis, atque liberi cursus idearum, quae aliorum cognitioni favent et observantiae.
(1683) Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 8: AAS 56 (1964) 148.


2496 Communicationis socialis media (praesertim media pro hominum massa) quemdam animum passivum possunt generare in usuariis, eosdem parum vigilantes consumptores efficiendo nuntiorum vel spectaculorum. Usuarii sibi moderationem et disciplinam imponere debent relate ad media pro hominum massa. Conscientiam sibi debent efformare illustratam et rectam quo facilius influxibus minus honestis resistant.

2497 Responsabiles ephemeridum, ratione sui ipsius muneris, obligationem habent, in informatione evulganda, veritati serviendi et caritatem non laedendi. Eadem cura, observare nitentur naturam factorum et limites iudicii critici de personis. Vitare debent diffamationi succumbere.

2498 « Civilis auctoritas hac in re peculiaribus officiis obstringitur ratione boni communis (...). Eiusdem enim auctoritatis est, pro suo munere, informationis veram iustamque libertatem (...) defendere ac tutari »(1684). Publicae potestates, leges promulgando et earum applicationi vigilando, praestabunt « ne ex horum instrumentorum pravo usu gravia discrimina publicis moribus et societatis progressui obveniant »(1685). Violationem punient iurium uniuscuiusque ad existimationem et ad vitae privatae secretum. Opportune et honeste informationes praebebunt quae bonum respiciunt generale vel iustis respondent incolarum inquietudinibus. Nihil potest iustificare recursum ad falsas informationes ut publica opinio artificiose deformetur per media. Hi interventus libertati individuorum et coetuum inferre non debent vulnus.
(1684) Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 12: AAS 56 (1964) 149.
(1685) Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 12: AAS 56 (1964) 149.


2499 Sensus moralis plagam denuntiat Statuum totalitariorum qui systematice veritatem adulterant, politicum opinionis exercent dominatum per media, « artificiose deformant » accusatos et testes publicorum processuum et suam tyrannidem firmare arbitrantur praecidendo et reprimendo quidquid ipsi tamquam « opinionis delicta » considerant.


VI. Veritas, pulchritudo et ars sacra

2500 Gratuita spiritualis delectatio et pulchritudo moralis exercitium comitantur boni. Pariter, veritas secum fert gaudium et splendorem pulchritudinis spiritualis. Veritas est per se ipsam pulchra. Verbi veritas, rationalis expressio cognitionis realitatis creatae et increatae, homini intelligentia praedito est necessaria, sed veritas alias etiam formas potest invenire expressionis humanae, ut complementum, maxime cum agitur de suggerendo id quod illa ineffabile implicat, cordis humani profunditates, animae elevationes, Dei mysterium. Deus, etiam priusquam Se homini verbis revelet veritatis, eidem revelatur per universalem sermonem creationis, operis Verbi Sui, Sapientiae Suae: a mundi universi ordine et harmonia * quae et puer et homo scientificus detegunt , « a magnitudine (...) et pulchritudine creaturarum cognoscibiliter potest Creator horum videri » (Sg 13,5), « speciei enim principium et auctor constituit ea » (Sg 13,3).
« Halitus est enim (Sapientia) virtutis Dei et emanatio claritatis Omnipotentis sincera; ideo nihil inquinatum in eam incurrit: candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei potentiae et imago bonitatis Illius » (Sg 7,25-26). « Est enim haec speciosior sole et super omnem dispositionem stellarum; luci comparata invenitur splendidior: illi enim succedit nox, Sapientiam autem non vincit malitia » (Sg 7,29-30). « Amator factus sum formae illius » (Sg 8,2).

2501 Homo « ad imaginem Dei creatus » (cf. Gn 1,26), veritatem suae relationis ad Deum Creatorem per suorum artificiosorum operum etiam exprimit pulchritudinem. Ars, re vera, expressionis proprie humanae est forma; ultra conatum necessitatibus vitalibus satisfaciendi, qui omnibus creaturis viventibus est communis, ipsa est superabundantia gratuita interiorum divitiarum creaturae humanae. Ars, e talento praestito a Creatore et ex ipsius hominis nisu orta, forma est sapientiae practicae, cognitionem et industriam coniungens (cf. Sg 7,17) ad formam praebendam veritati realitatis in sermone pervio ad visum et ad auditum. Sic ars quamdam implicat similitudinem cum activitate Dei in creatione, quatenus rerum veritate inspiratur et amore. Ars, sicut quaelibet alia humana activitas, finis in se ipsa non est absolutus, sed ultimo hominis ordinatur fini eoque nobilitatur(1686).
(1686) cf. Pius XII, Nuntius radiophonicus (24 decembris 1955):
AAS 48 (1956) 26-41; Id., Nuntius radiophonicus sociis sodalitatis iuvenum operariorum christianorum (J.O.C ) (septembris septembris 1950): AAS 42 (1950) 639-642.


2502 Ars sacra vera est et pulchra, cum per suam formam suae propriae correspondet vocationi: in fide et adoratione, suggerere et glorificare transcendens mysterium Dei, supereminentis invisibilis pulchritudinis veritatis et amoris, quae apparuit in Christo qui est « splendor gloriae et figura substantiae Eius » (He 1,3), in quo « inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter » (Col 2,9), qui pulchritudo est spiritualis in beatissima Virgine Maria, angelis et sanctis resplendens. Vera ars sacra hominem ad adorationem ducit, ad orationem et ad amorem Dei Creatoris et Salvatoris, Sancti et Sanctificatoris.

2503 Hac de causa, debent Episcopi, per se ipsos vel per delegatos, vigilare ut ars sacra, antiqua et nova, in omnibus suis promoveatur formis, et, cum eadem cura religiosa, ut a liturgia et a cultus aedificiis removeatur omne quod veritati fidei et authenticae pulchritudini artis sacrae conforme non est(1687).
(1687) cf. Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 122-127: AAS 56 (1964) 130-132.


Compendium

2504 « Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium » (Ex 20,16). Christi discipuli induerunt « novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis » (Ep 4,24).

2505 Veritas seu veracitas virtus est quae in eo consistit ut quis se verum suis actibus ostendat et verum suis dicat verbis, duplicitatem, simulationem et hypocrisim vitando.

2506 Christianus non debet « erubescere testimonium Domini » (2Tm 1,8) opere et verbo. Martyrium supremum est testimonium veritati fidei perhibitum.

2507 Observantia existimationis et honoris personarum omnem habitudinem omneque vetat verbum detractionis vel calumniae.

2508 Mendacium est falsum dicere cum intentione fallendi proximum.

2509 Culpa contra veritatem commissa reparationem postulat.

2510 Regula aurea, in casibus concretis, adiuvat ad discernendum utrum oporteat veritatem revelare poscenti illam necne.

2511 « Sacramentale sigillum inviolabile est » (CIC 983, $ 1). Secreta officiosa servanda sunt. Informationes secretae aliis damnosae evulgari non debent.

2512 Societas ad informationem fundatam in veritate, libertate, iustitia habet ius. Oportet sibi moderationem imponere et disciplinam in usu mediorum communicationis socialis.

2513 Pulchrae artes, sed praecipue ars sacra « natura sua ad infinitam puchritudinem divinam spectant, humanis operibus aliquomodo exprimendam, et Deo Eiusdemque laudi et gloriae provehendae eo magis addicuntur, quo nihil aliud eis propositum est, quam ut operibus suis ad hominum mentes pie in Deum convertendas maxime conferant »(1688).
(1688) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 122: AAS 56 (1964) 130-131.




ARTICULUS 9: NONUM PRAECEPTUM

« Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt » (Ex 20,17).
« Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo » (Mt 5,28).

2514 Sanctus Ioannes tres cupiditatis seu concupiscentiae distinguit species: concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum et superbiam vitae (cf. 1Jn 2,16). Secundum catholicam catecheticam traditionem, nonum praeceptum concupiscentiam vetat carnalem; decimum concupiscentiam prohibet boni alieni.

2515 Sensu etymologico, « concupiscentia » omnem formam potest indicare humani optati. Theologia christiana eidem sensum particularem tribuit motus appetitus sensibilis qui operi rationis humanae adversatur. Sanctus Paulus eam rebellioni comparat quam « caro » ducit adversus « spiritum » (cf. Ga 5,16 Ga 17 Ga 5,24 Ep 2,3). Illa ab inoboedientia procedit primi peccati. 390 Eadem facultates morales perturbat hominis et, quin culpa sit in se ipsa, hunc ad peccata inclinat committenda(1689).
(1689) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 5: DS 1515


2516 Iam in homine, quia ipse ens compositum est, spiritus et corpus, quaedam inest contentio, quaedam tendentiarum initur pugna inter « spiritum » et « carnem ». Sed, revera, haec lucta ad hereditatem pertinet peccati, eius est consequentia et insimul confirmatio. Ipsa ad quotidianam experientiam dimicationis spiritualis pertinet:
« Liquet Apostolum nec discriminare nec condemnare corpus, quod cum anima spirituali efficit naturam hominis eiusque subiectivam indolem personalem; sed contra tractare de operibus vel potius de stabilibus habitibus * virtutibus et vitiis * moraliter bonis aut malis, quae sunt fructus oboedientiae (in priore casu) aut renisus (in altero casu) quoad actionem salvificam Spiritus Sancti. Quare Apostolus scribit: "Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus" (
Ga 5,25) »(1690).
(1690) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dominum et vivificantem, DEV 55: AAS 78 (1986) 877-878.


I. Purificatio cordis

2517 Cor sedes est personalitatis moralis: « De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes » (Mt 15,19). Pugna contra concupiscentiam carnalem purificationem implicat cordis et exercitium temperantiae:
« Simplicitatem tene et innocens esto et eris sicut infantes, qui ignorant nequitiam vitam hominum perdentem »(1691).
(1691) Hermas, Pastor, 27, ((mandatum 2, 1): SC 53,146 (Funk 1, 70).


2518 Sexta beatitudo proclamat: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt » (Mt 5,8). « Munda corda » illos indicant qui suum intellectum suamque voluntatem sanctitatis Dei conformant exigentiis, praecipue in tribus ambitibus: in caritate (cf. 1Th 4,3-9 2Tm 2,22), in castitate seu sexuali rectitudine(1692), in amore veritatis et orthodoxiae fidei. 396 Vinculum est inter puritatem cordis, corporis et fidei:
Fideles Symboli credere debent articulos, « ut credendo subiugentur Deo, subiugati recte vivant, recte vivendo cor mundent, corde mundato quod credunt intellegant »(1693).
(1692) cf. 1Th 4,7 Col 3,5 Ep 4,19
(1693) Sanctus Augustinus, De fide et Symbolo, 10, 25: CSEL 25, 32 (PL 40, 196).


2519 « Mundis cordibus » promittitur videre Deum facie ad faciem Eique esse similes (cf. 1Co 13,12 1Co 1 Jn 3,2). Cordis puritas condicio est praevia visioni. Hinc iam nobis praebet ut secundum Deum videamus, alterum accipiamus tamquam « proximum »; nobis permittit ut corpus humanum percipiamus, nostrum et illud proximi, tamquam templum Spiritus Sancti, manifestationem divinae pulchritudinis.

II. Pro puritate dimicatio

2520 Baptismus ei, qui illum recipit, confert gratiam purificationis omnium peccatorum. Sed baptizatus pergere debet contra carnis concupiscentiam et cupiditates inordinatas certare. Cum gratia Dei ad id pervenit:
* virtute et dono castitatis, quia castitas corde recto et sine divisione amare permittit; intentionis puritate, quae consistit in intendendo ad verum hominis finem: baptizatus, oculo simplici, in omnibus voluntatem Dei invenire et adimplere nititur (cf.
Rm 12,2 Col 1,10); puritate intuitus, exterioris et interioris; disciplina sensuum et imaginationis; reiectione omnis obsequentiae in impuris cogitationibus quae inclinant ad se avertendum a mandatorum divinorum via: « Aspectus insensatis in concupiscentiam venit » (Sg 15,5); oratione:
« Propriarum virium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram conscius, cum tam stultus essem, ut nescirem (...) neminem posse esse continentem, nisi Tu dederis. Utique dares, si gemitu interno pulsarem aures Tuas et fide solida in Te iactarem curam meam »(1694).
(1694) Sanctus Augustinus, Confessiones, 6, 11, 20: CCL 27, 87 (PL 32, 729-730).


2521 Puritas postulat pudorem. Hic temperantiae est pars integralis. Pudor intimitatem praeservat personae. Indicat reiectionem develandi id quod occultum debet manere. Ad castitatem ordinatur, cuius etiam testatur circumspectionem. Intuitus et gestus dirigit dignitati personarum unionisque earum conformes.

2522 Pudor mysterium protegit personarum et amoris earum. Ad patientiam invitat et ad moderationem in amoris relatione; postulat ut condiciones serventur doni et definitivae obligationis viri et mulieris inter se. Pudor est modestia. Vestium inspirat electionem. Silentium vel circumspectionem tenet, cum morbidae curiositatis pellucet periculum. Ipsa fit discretio.

2523 Sensuum exstat pudor sicut etiam corporis. Ipse insurgit, exempli gratia, contra corporis humani exhibitiones quae illud ad insanam curiositatem fovendam in quibusdam pervulgationibus ostentant vel contra sollicitationem quorumdam mediorum communicationis ad nimis longe progrediendum in intimis secretis amicaliter commissis revelandis. Pudor quemdam vivendi modum inspirat qui permittit resistere sollicitationibus hodierni moris et impulsibus ideologiarum dominantium.

2524 Formae, quas pudor induit, ab alia in aliam culturam variant. Ubique tamen ipse dignitatis spiritualis homini propriae permanet praesensio. Nascitur expergefactione conscientiae subiecti. Pueros et adulescentes docere pudorem est personae humanae suscitare observantiam.

2525 Puritas christiana purificationem socialis atmospherae postulat. A communicationis socialis mediis informationem exigit quae observantiae et discretionis habeant curam. Cordis puritas ab erotismo liberat grassante et spectacula amovet quae insanae curiositati et indecoris imaginibus favent.

2526 Id, quod morum permissivus animus appellatur, super erroneum sistit conceptum humanae libertatis; haec, ad se aedificandam, eget ut prius se lege morali educari permittat. Oportet ab educationis responsabilibus postulare ut iuvenibus tribuant institutionem, quae veritatem, qualitates cordis et dignitatem moralem et spiritualem hominis observet.

2527 « Bonum Christi nuntium hominis lapsi vitam et cultum continenter renovat, et errores ac mala, ex semper minaci peccati seductione manantia, impugnat et removet. Mores populorum indesinenter purificat et elevat. Animi ornamenta dotesque cuiuscumque populi vel aetatis supernis divitiis velut ab intra fecundat, communit, complet atque in Christo restaurat »(1695).
(1695) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 58: AAS 58 (1966) 1079.


Compendium

2528 « Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo » (Mt 5,28).

2529 Nonum praeceptum contra cupiditatem seu concupiscentiam carnalem ad vigilantiam excitat.

2530 Pugna contra concupiscentiam carnalem purificationem implicat cordis et exercitium temperantiae.

2531 Puritas cordis nobis Deum videre praebebit: eadem hinc iam nobis praebet ut omnia secundum Deum videamus.

2532 Cordis purificatio orationem exigit, castitatis exercitium, puritatem intentionis et intuitus.

2533 Puritas cordis postulat pudorem, qui patientia est, modestia et discretio. Pudor intimitatem praeservat personae.



ARTICULUS 10: DECIMUM PRAECEPTUM

« Non concupisces (...) omnia, quae (...) (proximi tui) sunt » (Ex 20,17).
« Nec desiderabis domum proximi tui, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa, quae illius sunt » (Dt 5,21).
« Ubi (...) est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum » (Mt 6,21).

2534 Decimum praeceptum explicat et complet nonum, quod ad carnis refertur concupiscentiam. Hoc boni alieni prohibet cupiditatem, radicem furti, rapinae et fraudis, quae septimum vetat praeceptum. « Concupiscentia oculorum » (Io Jn 2,16) ad violentiam ducit et ad iniustitiam a quinto praecepto vetitas (cf. Mich 2,2). Cupiditas, sicut fornicatio, suam invenit originem in idololatria tribus primis praescriptionibus Legis prohibita (cf. Sg 14,12). Decimum praeceptum ad intentionem refertur cordis; ipsum, cum nono, omnia Legis praecepta compendiat.


I. Cupiditatum inordinatio

2535 Appetitus sensibilis nos ducit ad gratas desiderandas res, quas non habemus. Sic desiderare edere, cum quis fame laborat vel calefieri, cum quis alget. Haec desideria in se ipsis sunt bona; attamen saepe rationis non servant moderationem nosque impellunt ad iniuste cupiendum quod nobis non correspondet quodque ad alios pertinet vel eis debetur.

2536 Decimum praeceptum aviditatem vetat et desiderium appropriationis bonorum terrestrium sine mensura; inordinatam prohibet cupiditatem natam ab immoderata passione divitiarum earumque potentiae. Etiam desiderium interdicit committendi iniustitiam per quam proximo damnum in eius bonis inferretur temporalibus:
« Cum Lege ita caveatur: Non concupisces, haec verba ad eum sensum referuntur, ut nostras cupiditates a rebus alienis cohibeamus. Alienarum enim rerum cupiditatis sitis immensa est atque infinita, neque unquam satiatur, ut scriptum est: Avarus non implebitur pecunia (
Si 5,9) »(1696).
(1696) Catechismus Romanus, 3, 10, 13: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 518.


2537 Hoc praeceptum non violatur desiderando res obtinere quae ad proximum pertinent, dummodo id iustis sit mediis. Traditionalis catechesis cum sensu realitatis indicat illos « qui prae ceteris hoc cupiditatis vitio laborant » et quos proinde oportet « ad colendum hoc praeceptum diligentius cohortari »:
« illi sunt (...) mercatores (...), qui rerum penuriam annonaeque caritatem expetunt, atque id aegre ferunt, ut alii praeter ipsos sint qui vendant aut emant, quo carius vendere aut vilius emere ipsi possint; qua in re item peccant, qui alios egere cupiunt, ut aut vendendo aut emendo ipsi lucrentur. (...) Medici item qui morbos desiderant; iure consulti qui causarum litiumque vim copiamque concupiscunt... »(1697).
(1697) Catechismus Romanus, 3, 10, 23: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 523.


2538 Decimum praeceptum invidiam ex corde humano exigit expellere. Cum propheta Nathan poenitentiam regis David stimulare cupiebat, ei historiam enarravit pauperis, qui nihil habebat praeter unam ovem tamquam suam propriam filiam tractatam, et divitis, qui, non obstante suorum gregum multitudine, ei invidebat suamque ovem est denique furatus (cf. 2S 12,1-4). Invidia ad pessima ducere potest facinora (cf. Gn 4,3-8 Gn 1 Reg 21,1-29). « Invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum » (Sg 2,24):
« Nosque adversus nos ipsos mutuo stamus, livore nimirum arma porrigente. (...) Cum omnes id agimus ut diruamus (corpus Christi), quis tandem finis erit? (...) Christi (...) corpus mortuum reddidimus. (...) Cumque membra omnes vocemus, ferarum tamen ritu inter nos dissidemus »(1698).
(1698) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In epistulam II ad Corinthios, homilia 27, 3-4: PG 61, 588.


2539 Invidia vitium est capitale. Indicat tristitiam, quam quis experitur coram bono alieno, et immoderatum desiderium illud faciendi suum, etiam modo indebito. Cum eadem malum grave proximo exoptat, peccatum est mortale:
Sanctus Augustinus in invidia perspiciebat « diabolicum vitium »(1699).
« De invidia, odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur »(1700).
(1699) Sanctus Augustinus, De disciplina christiana, 7, 7: CCL 46, 214 (PL 40, 673); Id., Epistula 108, 3, 8: CSEL 34, 620 (PL 33, 410).
(1700) Sanctus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, 45, 88: CCL 143b, 1610 (PL 76, 621).


2540 Invidia est quaedam tristitiae forma et propterea caritatis reiectio; baptizatus adversus illam pugnabit benevolentia. Invidia saepe a superbia provenit; baptizatus se exercebit ad vivendum in humilitate:
« Per me vellem Deum gloria affici. Ergo gaude florente fratre, et per te Deus glorificabitur, omnesque dicent "Benedictus Deus" qui tales habet famulos, invidia omni liberos, qui de aliorum bonis mutuo gaudent »(1701).
(1701) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In epistulam ad Romanos, homilia 7, 5: PG 60, 448.


II. Spiritus desideria

2541 Legis et gratiae Oeconomia a cupiditate et invidia cor hominum avertit; illud excelsi Boni initiat desiderio; illud instruit desideriis Spiritus Sancti qui hominis satiat cor.
Deus promissionum semper hominem commonefecit contra seductionem illius quod, inde ab originibus, apparet « bonum (...) ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile (...) ad intelligendum » (
Gn 3,6).

2542 Lex Israel collata nunquam sufficiens fuit ad iustificandos eos qui illi erant subiecti; ipsa est etiam « concupiscentiae » instrumentum effecta (cf. Rm 7,7). Adaequationis defectus inter velle et facere (cf. Rm 7,15) conflictionem indicat inter Legem Dei, quae est lex mentis, et alteram legem « captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis » (Rm 7,23).

2543 « Nunc autem sine Lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis, iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes qui credunt » (Rm 3,21-22). Exinde christifideles « carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis » (Ga 5,24); ipsi a Spiritu ducuntur (cf. Rm 8,14) et Spiritus desideria sequuntur. 415

III. Cordis paupertas

2544 Iesus Suis praecipit discipulis ut Eum omni rei omnibusque praeferant personis et illis proponit ut abrenuntient omnibus quae possident (cf. Lc 14,33) propter Eum et propter Evangelium. 417 Paulo ante Suam passionem, illis, tamquam exemplum, pauperem Hierosolymorum proposuit viduam, quae, in sua indigentia, dedit quidquid habebat ad vivendum (cf. Lc 21,4). Praeceptum libertatis cordis coram divitiis obligatorium est ad intrandum in Regnum coelorum.

2545 Omnes christifideles curare debent « ut affectus suos recte dirigant, ne usu rerum mundanarum et adhaesione ad divitias contra spiritum paupertatis evangelicae a caritate perfecta prosequenda impediantur »(1702).
(1702) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 42: AAS 57 (1965) 49.


2546 « Beati pauperes spiritu » (Mt 5,3). Beatitudines ordinem revelant felicitatis et gratiae, pulchritudinis et pacis. Iesus gaudium celebrat pauperum, quorum iam est Regnum: (cf. Lc 6,20)
« Videtur mihi Verbum paupertatem spiritus nominare voluntariam animi humilitatem, atque huius exemplum Apostolus nobis Dei paupertatem proponit, dum dicit: Qui cum dives sit, propter nos pauper factus est (2Co 8,9) »(1703).
(1703) Sanctus Gregorius Nyssenus, De beatitudinibus, oratio 1: Gregorii Nysseni opera, ed. W. Jaeger, v. 72 (Leiden 1992) p. 83 (PG 44, 1200).


2547 Dominus de divitibus lamentatur, quia ipsi in bonorum abundantia suam inveniunt consolationem (cf. Lc 6,24). « Superbi ergo appetant et diligant regna terrarum: Beati autem pauperes spiritu, quoniam ipsorum est Regnum coelorum »(1704). Se providentiae Patris coeli committere ab inquietudine liberat diei crastini. Fiducia in Deum ad beatitudinem disponit pauperum (cf. Mt 6,25-34). Ipsi Deum videbunt.
(1704) Sanctus Augustinus, De sermone Domini in monte, 1, 1, 3: CCL 35, 4 (PL 34, 1232).


IV. « Deum videre cupio »

2548 Verae beatitudinis desiderium hominem separat ab immoderata affectione ad bona huius mundi, ut in visione et beatitudine impleatur Dei. « Promissio quidem (videndi Deum) tanta est, ut superet extremum terminum beatitudinis. (...) Nam videre in usu Scripturae, idem significat quod habere (...). Ergo qui Deum vidit, quidquid in bonis numeratur, per hoc quod vidit, adeptus est »(1705).
(1705) Sanctus Gregorius Nyssenus, De beatitudinibus, oratio 6: Gregorii Nysseni opera, ed. W. Jaeger, v. 72 (Leiden 1992) p. 138 (PG 44, 1265).


2549 Populo sancto restat, ut pugnet ad obtinenda, cum gratia ex alto, bona quae Deus promittit. Christifideles, ut Deum possideant et contemplentur, suas mortificant cupiditates et, cum gratia Dei, superant seductiones delectationis et potentiae.

2550 In hac perfectionis via, Spiritus et Sponsa vocant eos, qui illos audiunt (cf. Ap 22,17), ad perfectam cum Deo communionem:
« Vera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam nec adulatione laudabitur; verus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno; sed nec ad eum ambiet ullus indignus, ubi nullus permittetur esse nisi dignus; vera pax, ubi nihil adversi nec a se ipso nec ab aliquo quisque patietur. Praemium virtutis erit Ipse, qui virtutem dedit eique Se Ipsum, quo melius et maius nihil possit esse, promisit. (...) "Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs" (Lv 26,12) (...). Sic enim et illud recte intellegitur, quod ait Apostolus: "Ut sit Deus omnia in omnibus" (1Co 15,28). Ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. Hoc munus, hic adfectus, hic actus profecto erit omnibus, sicut ipsa vita aeterna communis »(1706).
(1706) Sanctus Augustinus, De civitate Dei 22, 30: CSEL 402, 665-666 (PL 41, 801-802).


Compendium

2551 « Ubi (...) est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum » (Mt 6,21).

2552 Decimum praeceptum inordinatam prohibet cupiditatem, ab immoderata passione divitiarum earumque potentiae natam.

2553 Invidia tristitia est quam quis experitur coram bono alieno et desiderium immoderatum illud faciendi suum. Ipsa vitium est capitale.

2554 Baptizatus invidiam oppugnat benevolentia, humilitate atque se Dei providentiae committendo.

2555 Christifideles « carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis » ( Ga 5,24); ipsi a Spiritu ducuntur et Eius sequuntur desideria.

2556 Superatio affectionis ad divitias est necessaria ad intrandum in Regnum coelorum. « Beati pauperes spiritu » (Mt 5,3).

2557 Homo desiderii dicit: « Deum videre cupio ». Dei sitis aqua vitae aeternae satiatur (cf. Jn 4,14).



PARS QUARTA

ORATIO CHRISTIANA


SECTIO PRIMA

ORATIO IN VITA CHRISTIANA


2558 « Magnum est mysterium fidei ». Ecclesia illud in Symbolo Apostolorum profitetur (pars prima) et in liturgia celebrat sacramentali (pars secunda), ut fidelium vita Christo fiat in Spiritu Sancto conformis ad gloriam Dei Patris (pars tertia). Hoc igitur mysterium exigit ut fideles illud credant, illud celebrent et ex illo vivant in relatione viva et personali cum Deo vivo et vero. Haec relatio est oratio.


QUID EST ORATIO?

« Pro me oratio est impetus cordis, est simplex intuitus ad caelum missus, clamor est gratitudinis et amoris tam in probatione quam in gaudio »(1707).
(1707) Sancta Theresia a Iesu Infante, Manuscrit C , 25r: Manuscrits autobiographiques (Paris 1992) p. 389-390.


Oratio tamquam donum Dei

2559 « Oratio est ascensus mentis in Deum: aut eorum quae consentanea sunt postulatio a Deo »(1708). Unde loquimur orantes? Utrum de nostrae superbiae et nostrae propriae voluntatis altitudine an « de profundis » (Ps 130,1) cordis humilis et contriti? Qui humiliatur, exaltatur (cf. Lc 18,9-14). Humilitas est orationis fundamentum. « Quid oremus, sicut oportet, nescimus » (Rm 8,26). Humilitas est dispositio ad orationis donum gratuito accipiendum: homo est mendicus Dei(1709).
(1708) Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei, 68 (De fide orthodoxa 3, 24): PTS 12, 167 (PG 94, 1089).
(1709) cf. Sanctus Augustinus, Sermo 56, 6, 9: ed. P. Verbraken: Revue Bénédictine 68 (1958) 31 (PL 38, 381).


2560 « Si scires donum Dei! » (Jn 4,10). Orationis mirabile ibi praecise revelatur, iuxta puteos ad quos venimus ad nostram quaerendam aquam: ibi Christus in occursum venit omnis creaturae humanae, Ipse primus est qui nos quaerat et bibere petat. Iesus sitit, Eius petitio e profunditatibus venit Dei qui nos desiderat. Oratio, sive id scimus sive nescimus, occursus est sitis Dei et sitis nostrae. Deus sitit nos Ipsum sitire(1710).
(1710) cf. Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 40, 25: SC 358,261 (PG 36, 398); Sanctus Augustinus, De diversis quaestionibus octoginta tribus, 64, 4: CCL 44A, 140 (PL 40, 56).


2561 « Tu forsitan petisses ab Eo et dedisset tibi aquam vivam » (Jn 4,10). Nostra petitionis oratio, ad paradoxi modum, responsio est. Responsio ad Dei viventis querelam: « Me dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas » (Ier 2,13), fidei responsio ad gratuitam salutis Promissionem (cf. Jn 7,37-39 Is 12,3 Is 51,1), responsio amoris ad unici Filii sitim(1711).
(1711) cf. Jn 19,28 Zach 12,10; 13,1.



Catechismus 2488