Denzinger (latin) 1353

Calliste III, Const. 'Regimini universalis' ad episcopum

Magdeburg., Naumburg. et Halberstad., 6 mai 1455

1355 716 ... Nobis nuper exhibita petitio continebat, quod licet a tanto tempore, cuius contrarii memoria non exsistit, in diversis Alemanniae partibus, pro communi hominum utilitate, inter habitatores et incolas partium earundem talis inoleverit hactenusque observata fuerit... consuetudo, quod ipsi habitatores et incolae, sive illi ex eis, quibus id pro suis statu et indemnitatibus expedire visum fuerit, super eorum bonis, domibus, agris, praediis, possessionibus et hereditatibus annuos marcarum, florenorum, seu grossorum monetae in partibus illis currentis reditus seu census vendentes, pro singulis ex marcis florenis sive grossis huiusmodi ab eis, qui illas vel illos, sive reditus sive census ipsos emerint, certum competens pretium in numerata pecunia secundum temporis qualitatem, prout ipsi vendentes et ementes in contractibus super his inter se firmaverunt, et recipere soliti fuere, illa ex domibus, terris, agris, praediis, possessionibus et hereditatibus praedictis, qui (legendum: quae) in huiusmodi contractibus expressi (-ae) fuerunt, praedictorum solutione redituum et censuum efficaciter obligantes, in illorum vendentium favorem, hoc adiecto, quod ipsi pro rata, qua huiusmodi per eos receptam dictis ementibus restituerent in toto vel in parte pecuniam, a solutione redituum seu censuum huiusmodi restitutam pecuniam contingentium liberi forent penitus et immunes, sed iidem ementes, etiamsi bona, domus, terrae, agri, possessiones hereditates huiusmodi processu temporis ad omnimodae destructionis sive desolationis reducerentur opprobrium, pecuniam ipsam etiam agendo repetere non valerent.

1356 716 - Apud aliquos tamen haesitationis versatur scrupulus, an huiusmodi contractus liciti sint censendi. Unde nonnulli, illos usurarios fore praetendentes, occasionem quaerunt reditus et census huiusmodi ab eis debitos non solvendi...

1357 716 Nos igitur... ad omne super his ambiguitatis tollendum dubium, praefatos contractus licitos iurique conformes et vendentes eosdem ad ipsorum solutionem censuum et redituum iuxta dictorum contractuum tenores, remoto contradictionis obstaculo, efficaciter teneri, auctoritate Apostolica praesentium serie declaramus.


Pie II, Bulla 'Exsecrabilis', 18 janvier 1460

(style Floren. 1459)

1375 717 Exsecrabilis et pristinis temporibus inauditus tempestate nostra inolevit abusus, ut a Romano Pontifice, Iesu Christi vicario, cui dictum est in Persona beati Petri 'Pasce oves meas' (Jo 21, 17), et 'Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis' (Mt 16, 19), nonnulli spiritu rebellionis imbuti, non sanioris cupiditate iudicii, sed commissi evasione peccati ad futurum concilium provocare praesumant. ... Volentes igitur hoc pestiferum virus a Christi Ecclesia procul pellere ..., huiusmodi provocationes damnamus et tamquam erroneas ac detestabiles reprobamus.


Pie II, Propositiones damnatae in Ep. 'Cum sicut accepimus',

14 novembre 1459; Errores Zanini de Solcia

1361 717a (1) Mundum naturaliter consumi et finiri debere, humiditatem terrae et aÎris calore solis consumente, ita ut elementa accendantur.

1362 717b (2) Et omnes Christianos salvandos esse.

1363 717c (3) Deum quoque alium mundum ab isto creasse, et in eius tempore multos alios viros et mulieres exstitisse, et per consequens Adam primum hominem non fuisse.

1364 717d (4) Item Jesum Christum non pro redemptione ob amorem humani generis, sed stellarum necessitate passum et mortuum esse.

1365 717e (5) Item Jesum Christum, Moysen et Mahometem mundum pro suarum libito voluntatum rexisse.

1366 717f (6) Necnon eundem Dominum nostrum Jesum illegitimum, et in hostia consecrata non quoad humanitatem, sed divinitatem dumtaxat exsistere.

1367 717g (7) Extra matrimonium luxuriam non esse peccatum, nisi legum positivarum prohibitione, easque propterea minus bene disposuisse, et sola prohibitione ecclesiastica se fraenari, quominus Epicuri opinionem ut veram sectaretur.

1368 717h (8) Praeterea rem auferre alienam non esse peccatum mortale etiam domino invito.

1369 717i (9) Legem denique Christianam per successionem alterius legis finem habituram, quemadmodum Lex Moysi per Legem Christi terminata fuit.


Pie II, Bulla 'Ineffabilis summi providentia Patris',

1 août 1464

1385 718 ... Auctoritate Apostolica tenore praesentium statuimus et ordinamus, quod nulli Fratrum praedictorum (Minorum et Praedicatorum) deinceps liceat de supradicta dubietate disputare, praedicare, vel publice aut private verbum facere, seu aliis suadere, quod videlicet haereticum vel peccatum sit tenere vel credere, sanguinem ipsum sacratissimum (ut praemittitur) triduo passionis eiusdem Domini nostri Iesu Christi ab ipsa divinitate quomodolibet fuisse vel non fuisse divisum vel separatum, donec super dubietatis huiusmodi decisione quid tenendum sit, fuerit per Nos et Sedem Apostolicam definitum.


Sixte IV, Propositiones Petri de Rivo, damnatae in Bulla 'Ad

Christi vicarii', 3 janvier 1474: Schedula revocationis

1391 719 (1) Elisabeth Luc. 1, cum loquitur beatae Mariae Virgini dicens: 'Beata quae credidisti, quoniam perficientur in te, quae dicta sunt tibi a Domino' (Lc 1, 45), innuere videtur, illas propositiones, scilicet 'Paries filium et vocabis nomen eius Jesum; hic erit magnus' etc. (Lc 1, 31s), nondum habere veritatem.

1392 720 (2) Item Luc. ult. Christus post resurrectionem dicens: 'Necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me' (Lc 24, 44 ), videtur innuisse, quod tales propositiones vacuae erant veritatis.

1393 721 (3) Item ad Hebr. 10, ubi Apostolus inquit: 'Umbram habens lex futurorum bonorum' et 'non ipsam imaginem rerum' (Hebr 10, 1), innuere videtur, quod propositiones Veteris Legis, quae erant de futuro, nondum habebant determinatam veritatem.

1394 722 (4) Item, quod non sufficit ad veritatem propositionis de futuro, quod res erit, sed requiritur, quod inimpedibiliter erit.

1395 (5) Item necesse est dicere alterum duorum: aut quod in articulis fidei de futuro non est praesens et actualis veritas, aut quod significatum eorum per potentiam divinam non potuit impediri. (DS 1396) (Censura:) scandalosae et a catholicae fidei semita deviae.

723 (5) Item necesse est dicere alterum duorum: aut quod in articulis fidei de futuro non est praesens et actualis veritas, aut quod significatum eorum per potentiam divinam non potuit impediri.

1396 723 (Censura:) scandalosae et a catholicae fidei semita deviae.



Sixte IV, Bulla 'Salvator noster' in favorem ecclesiae S. Petri

Xanctonensis, 3 août 1476

1398 723a Et ut animarum salus eo tempore potius procuretur, quo magis aliorum egent suffragiis et quo minus sibi ipsis proficere valent, auctoritate Apostolica de thesauro Ecclesiae animabus in purgatorio exsistentibus succurrere volentes, quae per caritatem ab hac luce Christo unitae decesserunt ac quae, dum viverent, sibi ut huiusmodi indulgentia suffragaretur, meruerunt, paterno cupientes affectu, quantum cum Deo possumus, de divina misericordia confisi ac de plenitudine potestatis concedimus pariter ac indulgemus, ut si qui parentes, amici aut ceteri Christi fideles pietate commoti pro ipsis animabus purgatorio igni pro expiatione poenarum eisdem secundum divinam iustitiam debitarum expositis, durante dicto decennio pro reparatione ecclesiae Xanctonensi(s) certam pecuniarum quotam aut valorem iuxta decani et capituli dictae ecclesiae aut nostri collectoris ordinationem dictam ecclesiam visitando dederint aut per nuntios ab eisdem deputandos durante dicto decennio miserint, volumus ipsam plenariam remissionem per modum suffragii (vd. DS 1405s) ipsis animabus purgatorii, pro quibus dictam quotam pecuniarum aut valorem persolverint, ut praefertur, pro relaxatione poenarum valere ac suffragari.


Sixte IV, Const. 'Cum praeexcelsa', 27 février 1477

('1476' st. cur.)

1400 734 Cum praeexcelsa meritorum insignia, quibus regina caelorum, Virgo Dei genitrix gloriosa, sedibus praelata aethereis, sideribus quasi stella matutina praerutilat, devotae considerationis indagine perscrutamur ...: dignum, quin potius debitum reputamus, universos Christi fideles, ut omnipotenti Deo (cuius providentia eiusdem Virginis humilitatem ab aeterno respiciens, pro reconcilianda suo auctori humana natura lapsu primi hominis aeternae morti obnoxia, eam sui Unigeniti habitaculum Sancti Spiritus praeparatione constituit, ex qua carnem nostrae mortali tatis pro redemptione populi sui assumeret, et immaculata Virgo nillilominus post partum remaneret) de ipsius immaculatae Virginis mira conceptione gratias et laudes referant, et instituta propterea in Dei Ecclesia Missas et alia divina officia dicant, et illis intersint, indulgentiis et peccatorum remissionibus invitare, ut exinde fiant eiusdem Virginis meritis et intercessione divinae gratiae aptiores.


Sixte IV, Ep. encycl. 'Romani Pontificis provida', 27 nov. 1477

1405 Cum Nobis relatum esset, in publicatione indulgentiae per Nos alias ecclesiae Xanctonensi concessae (DS 1398), plura scandala ... fuisse exorta praedicantesque... occasione dictae indulgentiae, quam animabus in purgatorio exsistentibus per modum suffragii concessimus, nonnullos scripta Nostra male interpretantes publice asseruisse atque asserere, non esse ultra opus, pro animabus ipsis orare aut pia suffragia facere. Ex quo quam plurimi a bene agendo retrahebantur. Nos scandalis et erroribus huiusmodi... obviare volentes per Brevia Nostra ad ... praelatos scripsimus, ut Christi fidelibus declarent, ipsam plenam indulgentiam pro animabus exsistentibus in purgatorio per modum suffragii per Nos fuisse concessam, non ut per indulgentiam praedictam Christi fideles ipsi a piis et bonis operibus revocarentur, sed ut illa in modum suffragii animarum saluti prodesset; perindeque ea indulgentia proficeret, acsi devotae orationes piaeque eleemosynae pro earundem animarum salute dicerentur et offerrentur.

1406 Nuper vero non sine gravi animi Nostri displicentia intelleximus, nonnullos minus recte et longe aliter quam intentio Nostra fuerit aut sit, huiusmodi verba interpretatos esse. ... Non enim Nos ... ad praelatos scripsimus et declaravimus, supradictam indulgentiam plenariam animabus in purgatorio exsistentibus, acsi fierent pro eisdem devotae orationes piaeque eleemosynae efficerentur, videre prodesse, non quod intenderemus, prout nec intendimus, neque etiam inferre vellemus, indulgentiam non plus proficere aut valere quam eleemosynae et orationes, aut eleemosynas et orationes tantum proficere tantumque valere quantum indulgentia per modum suffragii, cum sciamus orationes et eleemosynas et indulgentiam per modum suffragii longe distare; sed eam 'perinde' valere diximus, id est, per eum modum, 'ac si' id est per quem orationes et eleemosynae valent. Et quoniam orationes et eleemosynae valent tamquam suffragia animabus impensa, Nos, quibus plenitudo potestatis ex alto est attributa, de thesauro.universalis Ecclesiae qui ex Christi Sanctorumque eius meritis constat, Nobis commisso, auxilium et suffragium animabus purgatorii afferre cupientes supradictam concessimus indulgentiam, ita tamen, ut fideles ipsi pro eisdem animabus suffragium darent, quod ipsae defunctorum animae per se nequeant adimplere. Haec in scriptis Nostris sensimus et sentimus...

1407 Ut igitur sanctum et laudabile desiderium hoc Nostrum a nullo potest iure damnari, etiam intentio et sana mens, quae non nisi ad apertum bonum intendit, impugnari per ambiguitatis medium non debet, cum secundum theologicae disciplinae rationem quaecumque propositio dubium intellectum in se continens semper in eo sensu sit accipienda in quo vera redditur locutio. Quamobrem... praesentium tenore motu proprio decernimus et declaramus, in quibuscumque scriptis Nostris semper Nostrae intentionis fuisse et nunc esse: ipsam plenariam indulgentiam per modum suffragii animabus in purgatorio exsistentibus concessam sic valere et suffragari, quemadmodum communis Doctorum schola eas valere et suffragari concedit.


Osma, damnatae in Bulla 'Licet ea quae de nostro mandato',

9 août 1479

1411 724 (1) Confessionem peccatorum in specie, ex universalis Ecclesiae realiter statuto, non divino iure compertam fore (Complut. 2.: Quod conf. de pecc. in specie fuerit ex aliquo statuto universalis Ecclesiae, non de iure divino).

1412 725 (2) Peccata mortalia quoad culpam et poenam alterius saeculi absque confessione, sola cordis contritione (supplendum ex (3): deleri) (Complut. 1: ... alterius saeculi delentur per solam cordis contritionem sine ordine ad claves),

1413 726 (3) pravas vero cogitationes sola displicentia deleri (3: Quod pravae cogit. confiteri non debent, sed sola displ. delentur sine ordine ad claves).

1414 727 (4) Quod confessio secreta sit, necessario non exigi (4: Confessio debet esse secreta, i. e. de peccatis secretis, non de manifestis).

1415 728 (5) Non peracta paenitentia, confitentes absolvi non debere (5: Non sunt absolvendi paenitentes, nisi peracta prius paenitentia eis iniuncta).

1416 729 (6) Romanum Pontificem purgatorii poenam remittere (suppl. ex (7): non posse) (6: Papa non potest indulgere alicui vivo poenam purgatorii),

1417 731 (7) et super his, quae universalis Ecclesia statuit, dispensare non posse (=8).

1418 732 (8) Sacramentum quoque paenitentiae, quantum ad collationem gratiae, naturae, non autem institutionis Novi vel Veteris Testamenti exsistere (9: ... qu. ad coll. gratiae, sacramentum naturae est, non alicuius institutionis Vet. vel N. T.).

1419 733 (Censura in Bulla 6) Pro potioris cautelae suffragio, omnes et singulas propositiones praedictas falsas, sanctae catholicae fidei contrarias, erroneas et scandalosas et ab evangelica veritate penitus alienas, sanctorum quoque Patrum decretis et aliis Apostolicis constitutionibus contrarias fore ac manifestam haeresim continere... declaramus.


Sixte IV, Const. 'Grave nimis', 4 septembre 1483

1425 735 Sane cum s. Romana Ecclesia de intemeratae semperque Virginis Mariae conceptione publice festum solemniter celebret, et speciale ac proprium super hoc officium ordinaverit : nonnulli, ut accepimus, diversorum ordinum praedicatores in suis sermonibus ad populum publice per diversas civitates et terras affirmare hactenus non erubuerunt, et quotidie praedicare non cessant, omnes illos, qui tenent aut asserunt, eandem gloriosam et immaculatam Dei genitricem absque originalis peccati macula fuisse conceptam, mortaliter peccare, vel esse haereticos, eiusdem immaculatae conceptionis officium celebrantes, audientesque sermones illorum, qui eam sine huiusmodi macula conceptam esse affirmant, peccare graviter.

1426 735 ... Nos igitur huiusmodi temerariis ausibus ... obviare volentes motu proprio, non ad alicuius Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed de Nostra mera deliberatione et certa scientia, huiusmodi assertiones ... qui affirmare praesumerent, eos, qui crederent aut tenerent, eandem Dei genitricem ab originalis peccati macula in sua conceptione praeservatam fuisse, propterea alicuius haeresis labe pollutos fore vel mortaliter peccare, aut huiusmodi officium conceptionis celebrantes seu huiusmodi sermones audientes alicuius peccati reatum incurrere, utpote falsas et erroneas et a veritate penitus alienas, editosque desuper libros praedictos, id continentes, quoad hoc auctoritate Apostolica tenore praesentium reprobamus et damnamus; ... (sed reprehenduntur etiam ii), qui ausi fuerint asserere, contrariam opinionem tenentes, videlicet gloriosam Virginem Mariam cum originali peccato fuisse conceptam, haeresis crimen vel peccatum incurrere mortale, cum nondum sit a Romana Ecclesia et Apostolica Sede decisum...


Innocent VIII, Bulla 'Exposcit tuae devotionis' ad Iohannem abb.

monasterii Cistertii (Citeaux), Cabillon. dioec., 9 avr 1489

1435 ... Cum itaque sicut exhibita Nobis nuper pro parte tua petitio continebat, ex privilegiis et indultis Apostolicis tibi et aliorum quatuor monasteriorum praedictorum abbatibus pro tempore exsistentibus, ut, omnes ordines minores personis Ordinis eiusdem intra monasteria praedicta conferre ac pallas altaris et alia ornamenta ecclesiastica benedicere ac mitra et anulo et aliis pontificalibus insigniis uti, nec non in ipsis et aliis monasteriis et prioratibus illis subiectis, ac in parochialibus et aliis ecclesiis ad eos communiter vel divisim pertinentibus, quamvis eis pleno iure non subessent, benedictionem sollemnem, post Missarum, Vesperarum et Matutinarum sollemnia, dummodo in benedictione huiusmodi aliquis antistes vel Apostolicae Sedis legatus praesens non foret, elargiri, ... obtenta valerent, ... concessum fuerit ...: Nos qui Ordinem ipsum prae ceteris in visceribus gerimus charitatis et illum intendimus non minoribus gratiis et privilegiis quam praedecessores Nostri fecerunt, decorare, tuis in hac parte supplicationibus inclinati, tibi et successoribus tuis, ac dictis abbatibus aliorum quatuor monasterium praedictorum nunc et pro tempore exsistentibus, ut de cetero perpetuis futuris temporibus, praedicta et quaecumque alia vestimenta ac ornamenta ecclesiastica ... benedicere, et calices consecrare ... ac altaria ... in quibuslibet locis dicti Ordinis, chrismate sacra prius ab aliquo catholico antistite recepto consecrare, et etiam benedictionem sollemnem post Missarum, Vesperarum et Matutinarum sollemnia ... elargiri, ac, ne monachi dicti Ordinis pro suscipiendis Subdiaconatus et Diaconatus ordinibus extra claustrum hinc inde discurrere cogantur, tibi et successoribus tuis, ut quibuscumque dicti Ordinis monachis, aliis vero quatuor abbatibus praefatis ac eorum successoribus, ut suorum monasteriorum praedictorum religiosis, quos ad id idoneos repereritis, Subdiaconatus et Diaconatus ordines huiusmodi alias rite conferre, ... libere et licite possitis et possunt, auctoritate Apostolica et ex certa scientia tenore praesentium de speciali dono gratiae indulgemus.


Conc. (oecum. XVIII) Latran V (continuation sous Léon X),

Sessio VIII, 19 décembre 1513: Bulla 'Apostolici regiminis'

1440 738 Cum ... zizaniae seminator ... nonnullos perniciosissimos errores, a fidelibus semper explosos, in agro Domini superseminare et augere sit ausus, de natura praesertim animae rationalis, quod videlicet mortalis sit, aut unica in cunctis hominibus, et nonnulli temere philosophantes, secundum saltem philosophiam verum id esse asseverent : contra huiusmodi pestem opportuna remedia adhibere cupientes, hoc sacro approbante Concilio damnamus et reprobamus omnes asserentes animam intellectivam mortalem esse, aut unicam in cunctis hominibus, et haec in dubium vertentes, cum illa non solum vere per se et essentialiter humani corporis forma exsistat, sicut in canone felicis recordationis Clementis papae V praedecessoris Nostri in (generali) Viennensi Concilio edito continetur (DS 902), verum et immortalis, et pro corporum quibus infunditur multitudine singulariter multiplicabilis, et multiplicata, et multiplicanda sit...

1441 738 Cumque verum vero minime contradicat, omnem assertionem veritati illuminatae fidei contrariam omnino falsam esse definimus (cf. DS 3017); et, ut aliter dogmatizare non liceat, districtius inhibemus: omnesque huiusmodi erroris assertionibus inhaerentes veluti damnatissimas haereses seminantes per omnia ut detestabiles et abominabiles haereticos et infideles, catholicam fidem labefactantes, vitandos et puniendos fore decernimus.


Sessio X, 4 mai 1515: Bulla 'Inter multiplices'

1442 (Disputantium de montibus pietatis alii censuerunt) eos montes non esse licitos, in quibus aliquid ultra sortem pro libra, decurso certo tempore, per ministros huius montis ab ipsis pauperibus, quibus mutuum datur, exigitur, et propterea ab usurarum crimine... mundos non evadere, cum Dominus noster, Luca Evangelista testante (Lc 6, 34 s), aperto nos praecepto obstrinxerit, ne ex dato mutuo quidquam ultra sortem sperare debeamus. Ea enim propria est usurarum interpretatio, quando videlicet ex usu rei, quae non germinat, nullo labore, nullo sumptu nullove periculo lucrum fetusque conquiri studetur...

1443 (Alii autem e contra asserunt, illos montes licitos esse, dummodo) ratione mutui nihil petatur. ...; pro indemnitate tamen eorumdem montium, impensarum videlicet ministrorum eorumdem ac rerum omnium ad illorum necessariam conservationem pertinentium, absque montium huiusmodi lucro, idque moderatum et necessarium ab his, qui ex huiusmodi mutuo commodum suscipiunt, licite ultra sortem exigi et capi posse nonnihil licere, cum regula iuris habeat, quod qui commodum sentit, onus quoque sentire debeat, praesertim si Apostolica accedat auctoritas. Quam quidem sententiam a fel. record. Paulo II, Sixto IV, Innocentio VIII, Alexandro VI et Iulio II Romanis Pontificibus praedecessoribus Nostris probatam ... esse ostendunt.

1444 Nos ... providere volentes alterius quidem partis, iustitiae zelum ne vorago aperiretur usurarum, alterius, pietatis et veritatis amorem, ut pauperibus subveniretur: ... sacro approbante Concilio, declaramus et definimus, montes pietatis antedictos per respublicas institutos et auctoritate Sedis Apostolicae ... confirmatos, in quibus pro eorum impensis et indemnitate aliquid moderatum ad solas ministrorum impensas et aliarum rerum ad illorum conservationem, ut praefertur, pertinentium. pro eorum indemnitate dumtaxat, ultra sortem absque lucro eorundem montium recipitur, neque speciem mali praeferre nec peccandi incentivum praestare neque ullo pacto improbari, quin immo meritorium esse ac laudari et probari debere tale mutuum et minime usurarium putari... Omnes autem ..., qui contra praesentis declarationis et sanctionis formam de cetero praedicare seu disputare verbo vel scriptis ausi fuerint, excommunicationis latae sententiae poenam ... incurrere volumus.


Sessio XI, 19 décembre 1516: Bulla 'Pastor aeternus gregem.'

1445 740 ... Nos a tam nefariae Sanctionis (pragmaticae Bituricensis) et contentorum in ea revocatione retrahi aut desistere salva conscientia... non posse aut debere censemus. Nec illud Nos movere debet, quod Sanctio ipsa et in ea contenta in Basileensi Concilio edita et, ipso Concilio instante, a Bituricensi Congregatione recepta et acceptata fuerunt, cum ea omnia post translationem eiusdem Basileensis Concilii per fel. mem. Eugenium IV (Ferraram 18 septembre 1437) factam, a Basileensi Conciliabulo facta exstiterint ac propterea nullum robur habere potuerint, cum etiam solum Romanum Pontificem pro tempore exsistentem tamquam auctoritatem super omnia concilia habentem, conciliorum indicendorum, transferendorum ac dissolvendorum plenum ius et potestatem habere nedum ex sacrae Scripturae testimonio, dictis sanctorum Patrum ac aliorum Romanorum Pontificum etiam, praedecessorum Nostrorum, sacrorumque canonum decretis, sed propria etiam eorundem conciliorum confessione manifeste constet...


Léon X, Decr. "Cum postquam" à Cajetan de Vio, Légat du Pape,

9 novembre 1518

1447 740a ... Ne de cetero quisquam ignorantiam doctrinae Romanae Ecclesiae circa hujusmodi indulgentias et illarum efficaciam allegare aut ignorantiae hujusmodi praetextu se excusare, aut protestatione conficta se juvare, sed ut ipsi de notorio mendacio ut culpabiles convinci et merito damnari possint, per praesentem tibi significandum duximus, Romanam Ecclesiam, quam reliquae tamquam matrem sequi tenentur, tradidisse:

1448 740a Romanum Pontificem, Petri clavigeri successorem et Jesu Christi in terris vicarium, potestate clavium, quarum est aperire regnum caelorum tollendo illius in Christi fidelibus impedimenta (culpam scilicet et poenam pro actualibus peccatis debitam, culpam quidem mediante sacramento paenitentiae, poenam vero temporalem pro actualibus peccatis secundum divinam justitiam debitam mediante ecclesiastica indulgentia), posse pro rationabilibus causis concedere eisdem Christi fideibus, qui caritate jungente membra sunt Christi, sive in hac vita sint, sive in purgatorio, indulgentias ex superabundantia meritorum Christi et sanctorum; ac tam pro vivis quam pro defunctis Apostolica auctoritate indulgentiam concedendo, thesaurum meritorum Jesu Christi et Sanctorum dispensare, per modum absolutionis indulgentiam ipsam conferre, vel per modum suffragii illam transferre consuevisse. Ac propterea omnes, tam vivos quam defunctos, qui veraciter omnes indulgentias hujusmodi consecuti fuerint, a tanta temporali poena, secundum divinam justitiam pro peccatis suis actualibus debita liberari, quanta concessae et acquisitae indulgentiae aequivalet.

1449 740a Et ita ab omnibus teneri et praedicari debere sub excommunicationis latae sententiae poena ... auctoritate Apostolica earumdem tenore praesentium decernimus.


Léon X, Bulle 'Exsurge Domine', 15 juin 1520;

erreurs de Martin Luther

1451 741 1. Haeretica sententia est, sed usitata, sacramenta Novae Legis iustificantem gratiam illis dare, qui non ponunt obicem.

1452 742 2. In puero post baptismum negare remanens peccatum, est Paulum et Christum simul conculcare.

1453 743 3. Fomes peccati, etiamsi nullum adsit actuale peccatum, moratur exeuntem a corpore animam ab ingressu caeli.

1454 744 4. Imperfecta caritas morituri fert secum necessario magnum timorem, qui se solo satis est facere poenam purgatorii, et impedit introitum regni.

1455 745 5. Tres esse partes paenitentiae: contritionem, confessionem et satisfactionem, non est fundatum in sacra Scriptura nec antiquis sanctis christianis doctoribus.

1456 746 6. Contritio, quae paratur per discussionem, collationem et detesta tionem peccatorum, qua quis recogitat annos suos in amaritudine animae suae, ponderando peccatorum gravitatem, multitudinem, foeditatem, amissionem aeternae beatitudinis, ac aeternae damnationis acquisitionem, haec contritio facit hypocritam, immo magis peccatorem.

1457 747 7. Verissimum est proverbium et omnium doctrina de contritionibus huc usque data praestantius: 'De cetero non facere, summa paenitentia: optima paenitentia, nova vita.'

1458 748 8. Nullo modo praesumas confiteri peccata venialia, sed nec omnia mortalia, quia impossibile est, ut omnia mortalia cognoscas. Unde in primitiva Ecclesia solum manifesta mortalia confitebantur.

1459 749 9. Dum volumus omnia pure confiteri, nihil aliud facimus, quam quod misericordiae Dei nihil volumus relinquere ignoscendum.

1460 750 10. Peccata non sunt ulli remissa, nisi remittente sacerdote credat sibi remitti; immo peccatum maneret, nisi remissum crederet: non enim sufficit remissio peccati et gratiae donatio, sed oportet etiam credere esse remissum.

1461 751 11. Nullo modo confidas absolvi propter tuam contritionem, sed propter verbum Christi: 'Quodcumque solveris' etc. (Mt 16,19). Hinc, inquam, confide, si sacerdotis obtinueris absolutionem, et crede fortiter te absolutum, et absolutus vere eris, quidquid sit de contritione.

1462 752 12. Si per impossibile confessus non esset contritus, aut sacerdos non serio, sed ioco absolveret, si tamen credat se absolutum, verissime est absolutus.

1463 753 13. In sacramento paenitentiae ac remissione culpae non plus facit Papa aut episcopus, quam infimus sacerdos: immo, ubi non est sacerdos, aeque tantum quilibet Christianus, etiamsi mulier aut puer esset.

1464 754 14. Nullus debet sacerdoti respondere, se esse contritum, nec sacerdos requirere.

1465 755 15. Magnus est error eorum, qui ad sacramenta Eucharistiae accedunt huic innixi, quod sint confessi, quod non sint sibi conscii alicuius peccati mortalis, quod praemiserint orationes suas et praeparatoria omnes illi iudicium sibi manducant et bibunt. Sed si credant et confidant, se gratiam ibi consecuturos, haec sola fides facit eos puros et dignos.

1466 756 16. Consultum videtur, quod Ecclesia in communi Concilio statueret, laicos sub utraque specie communicandos: nec Bohemi communicantes sub utraque specie sunt haeretici, sed schismatici.

1467 757 17. Thesauri Ecclesiae, unde Papa dat indulgentias, non sunt merita Christi et Sanctorum.

1468 758 18. Indulgentiae sunt piae fraudes fidelium, et remissiones bonorum operum; et sunt de numero eorum, quae licent, et non de numero eorum, quae expediunt (cf. 1 Cor 6, 12).

1469 759 19. Indulgentiae his, qui veraciter eas consequuntur, non valent ad remissionem poenae pro peccatis actualibus debitae apud divinam iustitiam.

1470 760 20. Seducuntur credentes indulgentias esse salutares et ad fructum spiritus utiles.

1471 761 21. Indulgentiae necessariae sunt solum publicis criminibus, et proprie conceduntur duris solummodo et impatientibus.

1472 762 22. Sex generibus hominum indulgentiae nec sunt necessariae nec utiles: videlicet mortuis seu morituris, infirmis, legitime impeditis, his, qui non commiserunt crimina, his, qui crimina commiserunt, sed non publica, his, qui meliora operantur.

1473 763 23. Excommunicationes sunt tantum externae poenae nec privant hominem communibus spiritualibus Ecclesiae orationibus.

1474 763 24. Docendi sunt Christiani plus diligere excommunicationem quam timere.

1475 765 25. Romanus Pontifex, Petri successor, non est Christi vicarius super omnes totius mundi ecclesias ab ipso Christo in beato Petro institutus.

1476 766 26. Verbum Christi ad Petrum: 'Quodcumque solveris super terram' etc.. (Mt 16) extenditur dumtaxat ad ligata ab ipso Petro.

1477 767 27. Certum est, in manu Ecclesiae aut Papae prorsus non esse statuere articulos fidei, immo nec leges morum seu bonorum operum.

1478 768 28. Si Papa cum magna parte Ecclesiae sic vel sic sentiret, nec etiam erraret; adhuc non est peccatum aut haeresis, contrarium sentire, praesertim in re non necessaria ad salutem, donec fuerit per Concilium universale alterum reprobatum, alterum approbatum.

1479 769 29. Via nobis facta est enervandi auctoritatem Conciliorum, et libere contradicendi eorum gestis, et iudicandi eorum decreta, et confidenter confitendi quidquid verum videtur, sive probatum fuerit sive reprobatum a quocumque Concilio.

1480 770 30. Aliqui articuli Johannis Hus condemnati in Concilio Constantiensi sunt christianissimi, verissimi et evangelici, quos nec universalis Ecclesia posset damnare.

1481 771 31. In omni opere bono iustus peccat.

1482 772 32. Opus bonum optime factum est veniale peccatum.

1483 773 33. Haereticos comburi est contra voluntatem Spiritus.

1484 774 34. Proeliari adversus Turcas est repugnare Deo visitanti iniquitates nostras per illos.

1485 775 35. Nemo est certus, se non semper peccare mortaliter, propter occultissimum superbiae vitium.

1486 776 16. Liberum arbitrium post peccatum est res de solo titulo et dum facit quod in se est, peccat mortaliter.

1487 777 37. Purgatorium non potest probari ex sacra Scriptura, quae sit in canone.

1488 778 38. Animae in purgatorio non sunt securae de earum salute, saltem omnes: nec probatum est ullis aut rationibus aut Scripturis, ipsas esse extra statum merendi vel augendae caritatis.

1489 779 39. Animae in purgatorio peccant sine intermissione quamdiu quaerunt requiem et horrent poenas.

1490 780 40. Animae ex purgatorio liberatae suffragiis viventium minus beantur, quam si per se satisfecissent.

1491 781 41. Praelati ecclesiastici et principes saeculares non male facerent si omnes saccos mendicitatis delerent.

1492 781 (Censura:) Praefatos omnes et singulos articulos seu errores tamquam, ut praemittitur, respective haereticos, aut scandalosos, aut falsos, aut piarum aurium offensivos, vel simplicium mentium seductivos, et veritati catholicae obviantes, damnamus, reprobamus, atque omnino reicimus.



Denzinger (latin) 1353