Denzinger (latin) 3310
3312 1937 Expos.: ... Uva his in locis adeo debilis et aquosa est, ut ad tolerabile vinum habendum aliquid sacchari e planta quam vulgo 'canna de assugar' appellamus, musto admisceri debeat. ... Cognita Responsione S. Rom. et Univ. Inquisitionis, 25 juin 1891 lata, dubitationes ortae sunt: Qu.: Utrum sic confectum vinum pro s. Missae sacrificio tuto adhiberi valeat? Resp. (cfirm. a S. P'ce, 7 aout): Loco sacchari extracti e canna saccharina, vulgo 'canna de assugar', addendum potius esse spiritum alcool, dummodo ex genimine vitis extractus fuerit et eius quantitas, addita cum ea quam vinum de quo agitur naturaliter continet, haud excedat proportionem 12 pro centum; huiusmodi vero admixtio fiat, quando fermentatio tumultuosa, ut aiunt, defervescere inceperit.
3313 Qu.: 1. Utrum... vinis (exportandis) praesertim dulcibus, pro eorumdem conservatione, tantum spiritus seu 'alcool' ex uva deprompti addi queat, ut ad 17 circiter vel 18 vis alcoolicae gradus increscant, quin cessent exinde esse materia apta pro Missae sacrificio? 2 Utrum licitum sit ad s. Missae sacrificium conficiendum uti vino ex musto obtento, quod ante fermentationem vinosam per evaporationem igneam condensatum est? Resp. (cfirm. a S. P'ce, 7 aout): Ad 1. Dummodo... spiritus extractus fuerit ex genimine vitis, et quantitas alcoolica adiungenda una cum ea quam vinum de quo agitur naturaliter continet, non excedat proportionem 17 vel 18 pro centum, et admixtio fiat, quando fermentatio tumultuosa, ut aiunt, defervescere inceperit, nihil obstare, quominus idem vinum in Missae sacrificio adhibeatur. Ad 2. Licere, dummodo decoctio huiusmodi fermentationem alcoolicam haud excludat, ipsaque fermentatio naturaliter obtineri possit et de facto obtineatur.
3315 1963 In ritu cuiuslibet sacramenti conficiendi et administrandi iure discernunt inter partem ceremonialem et partem essentialem, quae materia et forma appellari consuevit. Omnesque norunt, sacramenta novae Legis utpote signa sensibilia atque gratiae invisibilis efficientia, debere gratiam et significare quam efficiunt, et efficere quam significant (cf. DS 1310 1606). Quae significatio, etsi in toto ritu essentiali, in materia scilicet et forma, haberi debet, praecipue tamen ad formam pertinet; cum materia sit pars per se non determinata, quae per illam determinatur. Idque in sacramento ordinis manifestius apparet, cuius conferendi materia, quatenus hoc loco se dat considerandam, est manuum impositio; quae quidem nihil definitum per se significat, et aeque ad quosdam ordines, aeque ad confirmationem usurpatur.
3316 1964 Iamvero verba, quae ad proximam usque aetatem habentur passim ab Anglicanis tamquam forma propria ordinationis presbyteralis, videlicet 'Accipe Spiritum Sanctum', minime sane significant definite ordinem sacerdotii vel eius gratiam, et potestatem, quae praecipue est potestas consecrandi et offerendi verum corpus et sanguinem Domini, eo sacrificio, quod non est nuda commemoratio sacrificii in cruce peracti (DS l753). Forma huiusmodi aucta quidem est postea iis verbis : ad officium et opus presbyteri; sed hoc potius convincit, Anglicanos vidisse ipsos, primam eam formam fuisse mancam neque idoneam rei. Eadem vero adiectio, si forte quidem legitimam significationem apponere formae posset, serius est inducta, elapso iam saeculo post receptum Ordinale Eduardianum : cum propterea, hierarchia exstincta, potestas ordinandi iam nulla esset. ...
3317 1965 De consecratione episcopali similiter est. Nam formulae 'Accipe Spiritum Sanctum' non modo serius annexa sunt verba 'ad officium et opus episcopi', sed etiam de iisdem, ut mox dicemus, iudicandum aliter est quam in ritu catholico. Neque rei proficit quidquam advocasse praefationis precem Omnipotens Deus: cum ea pariter deminuta sit verbis, quae summum sacerdotium declarent. Sane nihil huc attinet explorare, utrum episcopatus complementum sit sacerdotii, an ordo ab illo distinctus : aut collatus, ut aiunt, per saltum, scilicet homini non sacerdoti, utrum effectum habeat necne. At ipse procul dubio, ex institutione Christi, ad sacramentum ordinis verissime pertinet, atque est praecellenti gradu sacerdotium; quod nimirum et voce sanctorum Patrum et rituali nostra consuetudine summum sacerdotium, sacri ministerii summa nuncupatur. Inde fit ut, quoniam sacramentum ordinis verumque Christi sacerdotium a ritu Anglicano penitus extrusum est, atque adeo in consecratione episcopali eiusdem ritus nullo modo sacerdotium confertur, nullo item modo episcopatus vere ac iure possit conferri: eoque id magis, quia in primis episcopatus muniis illud scilicet est ministros ordinandi in sanctam Eucharistiam et sacrificium. ...
Ad rectam vero plenamque Ordinalis anglicani aestimationem, praeter ista per aliquas eius partes notata, nihil profecto tam valet quam si probe aestimetur quibus adiunctis rerum conditum sit et publice constitutum. Longum est singula persequi, neque est necessarium : eius namque aetatis memoria satis diserte loquitur, cuius animi essent in Ecclesiam catholicam auctores Ordinalis, quos adsciverint fautores ab heterodoxis sectis, quo demum consilia sua referrent. Nimis enimvero scientes quae necessitudo inter fidem et cultum, inter legem credendi et legem supplicandi intercedat, liturgiae ordinem, specie quidem redintegrandae eius formae primaevae, ad errores Novatorum multis modis deformarunt. Quamobrem toto Ordinali non modo nulla est aperta mentio sacrificii, consecrationis, sacerdotii potestatisque consecrandi et sacrificium offerendi; sed immo omnia huiusmodi rerum vestigia, quae superessent in precationibus ritus catholici non plane reiectis, sublata et deleta sunt de industria, quod supra attigimus.
Ita per se apparet nativa Ordinalis indoles ac spiritus, uti loquuntur. Hinc vero ab origine ducto vitio, si valere ad usum ordinationum minime potuit, nequaquam decursu aetatum, cum tale ipsum permanserit, futurum fuit ut valeret. Atque ii egerunt frustra qui inde a temporibus Caroli I conati sunt admittere aliquid sacrificii et sacerdotii, nonnulla dein ad Ordinale facta accessione, frustraque similiter contendit pars ea Anglicanorum non ita magna, recentiore tempore coalita, quae arbitratur posse idem Ordinale ad sanam rectamque sententiam intelligi et deduci. Vana, inquimus, fuere et sunt huiusmodi conata: idque hac etiam de causa, quod, si qua quidem verba, in Ordinali anglicano ut nunc est, porrigant se in ambiguum, ea tamen sumere sensum eumdem nequeunt quem habent in ritu catholico. Nam semel novato ritu ut vidimus, quo nempe negetur vel adulteretur sacramentum Ordinis et a quo quaevis notio repudiata sit consecrationis et sacrificii, iam minime constat 'Accipe Spiritum Sanctum', qui Spiritus, cum gratia nimirum sacramenti, in animam infunditur: minimeque constant verba illa 'ad officium et opus presbyteri' vel 'episcopi' ac similia, quae restant nomina sine re quam instituit Christus.
3318 1966 Cum hoc igitur intimo formae defectu coniunctus est defectus intentionis, quam aeque necessario postulat, ut sit sacramentum. De mente vel intentione, utpote quae per se quiddam est interius, Ecclesia non iudicat: at quatenus extra proditur, iudicare de ea debet. Iamvero cum quis ad sacramentum conficiendum et conferendum materiam formamque debitam serio ac rite adhibuit, eo ipso censetur id nimirum facere intendisse quod facit Ecclesia. Quo sane principio innititur doctrina quae tenet, esse vere sacramentum vel illud quod ministerio hominis haeretici aut non baptizati, dummodo ritu catholico, conferatur. Contra, si ritus immutetur, eo manifesto consilio, ut alius inducatur ab Ecclesia non receptus, utque id repellatur quod facit Ecclesia et quod ex institutione Christi ad naturam attinet sacramenti, tunc palam est, non solum necessariam sacramento intentionem deesse, sed intentionem immo haberi sacramento adversam et repugnantem.
3319 ... (Consultores S. officii) ad unum consensere, propositam causam iam pridem ab Ap. Sede plene fuisse et cognitam et iudicatam. ... (Verum optimum duximus) eamdem rem auctoritate Nostra rursus declarari...
Itaque (Pontificum praedecessorum decreta) confirmantes ac veluti renovantes, auctoritate Nostra, motu proprio, certa scientia pronuntiamus et declaramus, ordinationes ritu Anglicano actas irritas prorsus fuisse et esse omninoque nullas.
3320 Certissime quidem perfecti Conciliatoris nomen et partes alii nulli conveniunt quam Christo, quippe qui unus, homo idem et Deus, humanum genus summo Patri in gratiam restituerit: 'Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus...' (1 Tim 2, 5s). At vero si 'nihil prohibet', ut docet Angelicus, 'aliquos alios secundum quid dici mediatores inter Deum et homines, prout scilicet cooperantur ad unionem hominis cum Deo dispositive et ministerialiter' cuiusmodi sunt Angeli Sanctique caelites, prophetae et utriusque Testamenti sacerdotes, profecto eiusdem gloriae decus Virgini excelsae cumulatius convenit.
3321 1940b Nemo etenim unus cogitari quidem potest, qui reconciliandis Deo hominibus parem atque illa operam vel umquam contulerit vel aliquando sit collaturus. Nempe ipsa ad homines in sempiternum ruentes exitium Servatorem adduxit, iam tum scilicet cum pacifici sacramenti nuntium ab Angelo in terras allatum admirabili assensu 'loco totius humanae naturae' excepit; ipsa est, de qua natus est Iesus (Mt 1,16), vera scilicet eius mater, ob eamque causam digna et peraccepta ad Mediatorem mediatrix.
3323 Qu.: An adhiberi possit artificialis mulieris fecundatio ? Resp. (cfrm. a S. P'ce 26 mars) : Non licere.
3325 Periculum (errandi de Trinitate) ex eo fit, ne in fide aut in cultu vel divinae inter se Personae confundantur vel unica in ipsis natura separetur; ... Quare Innocentius XII, decessor Noster, sollemnia quaedam honori Patris propria postulantibus omnino negavit. Quod si singula Incarnati Verbi mysteria certis diebus festis celebrantur, non tamen proprio ullo festo celebratur Verbum secundum divinam tantum naturam : atque ipsa etiam Pentecostes sollemnia non ideo inducta antiquitus sunt, ut Spiritus Sanctus per se simpliciter honoraretur, sed ut eiusdem recoleretur adventus sive externa missio. Quae quidem omnia sapienti consilio sancita sunt, ne quis forte a distinguendis Personis ad divinam essentiam distinguendam prolaberetur. Quin etiam Ecclesia, ut in fidei integritate filios contineret, sanctissimae Trinitatis festum instituit, quod Iohannes XXII (a 1331) deinde iussit ubique agendum ... Multaque rem confirmant. Cultus enim, qui sanctis Caelitibus, atque Angelis, qui Virgini Deiparae, qui Christo tribuitur, is demum in Trinitatem ipsam redundat et desinit.
3326 Aptissimeque Ecclesia ea divinitatis opera, in quibus potentia excellit, tribuere Patri, ea, in quibus excellit sapientia, tribuere Filio, ea, in quibus excellit amor, Spiritui Sancto tribuere consuevit. Non quod perfectiones cunctae atque opera extrinsecus edita Personis divinis communia non sint; sunt enim 'indivisa opera Trinitatis, sicut et indivisa est Trinitatis essentia', quia, uti tres Personae divinae 'inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operantur': verum quod ex comparatione quadam et propemodum affinitate, quae inter opera ipsa et Personarum proprietates intercedit, ea alteri potius quam alteris addicuntur sive, ut aiunt, appropriantur: 'Sicut similitudine vestigii vel imaginis in creaturis inventa, utimur ad manifestationem divinarum Personarum, ita et essentialibus attributis; et haec manifestatio Personarum per essentialia attributa appropriatio dicitur'. Hoc modo Pater, qui est 'principium totius Deitatis', idem causa est effectrix universitatis rerum et Incarnationis Verbi et sanctificationis animarum, 'ex ipso sunt omnia' : ex ipso, propter Patrem. Filius autem, Verbum Imago Dei, idem est causa exemplaris, unde res omnes formam et pulchritudinem, ordinem et concentum imitantur; qui exstitit nobis veritas, vita, hominis cum Deo reconciliator, 'per ipsum sunt omnia' : per ipsum, propter Filium. Spiritus vero Sanctus idem est omnium rerum causa ultima, eo quia sicut in fine suo voluntas lateque omnia conquiescunt, non aliter ille, qui divina bonitas est ac Patris ipsa Filiique inter se caritas, arcana ea opera de salute hominum ... complet et perficit, 'in ipso sunt omnia': in ipso, propter Spiritum Sanctum.
3327 Sane in operibus Dei externis illud eximie praestat Incarnati Verbi Mysterium, in quo divinarum perfectionum sic enitet lux ut quidquam supra ne cogitari quidem possit ... Hoc igitur tantum opus, etsi totius Trinitatis fuit, attamen Spiritui Sancto tamquam proprium adscribitur: ita ut de Virgine sic Evangelia commemorent : 'Inventa est in utero habens de Spiritu Sancto', et 'Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est' (Mt 1, 18 20). ... Divini autem Spiritus opera non solum conceptio Christi effecta est, sed eius quoque sanctificatio animae, quae unctio in sacris libris nominatur (Act 10, 38): atque adeo omnis actio 'praesente spiritu peragebatur' praecipueque sacrificium eius sui: 'Per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo' (Hebr 9,14). Ista qui perpenderit, nihil erit ei mirum, quod charismata omnia almi Spiritus in animam Christi affluxerint. ... Itaque Spiritus Sancti et praesentia conspicua super Christum et virtute intima in anima eius duplex eiusdem Spiritus praesignificatur missio, ea nimirum, quae in Ecclesia manifesto patet, et ea, quae in animis iustorum secreto illapsu exercetur.
3328 Ecclesia, quae iam concepta, ex latere ipso secundi Adami velut in cruce dormientis orta erat, sese in lucem hominum insigni modo primitus dedit die celeberrima Pentecostes. Ipsaque die beneficia sua Spiritus Sanctus in mystico Christi Corpore prodere coepit. ... Ita plane eveniebat illud extremum Christi ad Apostolos suos promissum de Spiritu Sancto mittendo, qui doctrinae, ipso afflante, traditae completurus ipse esset et quodammodo obsignaturus depositum: '... cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem' (Jo 16,12s). ... quam quidem veritatem impertit ac largitur Ecclesiae, auxilio praesentissimo providens, ut ipsa ne ulli unquam errori obnoxia sit, utque divinae doctrinae germina alere copiosius in dies possit et frugifera praestare ad populorum salutem. Et quoniam populorum salus... postulat, ut haec (Ecclesia) munus idem in perpetuitatem temporum persequatur, perennis idcirco vita atque virtus a Spiritu Sancto suppetit, quae Ecclesiam conservat augetque (citatur Jo 16, 16s.). Ab ipso namque episcopi constituuntur, quorum ministerio non modo filii generantur, sed etiam patres, sacerdotes videlicet, ad eam regendam enutriendamque... Utrique autem, episcopi et sacerdotes, insigni Spiritus munere id habent, ut peccata pro potestate deleant (Citatur Jo 20,22s). Porro Ecclesiam opus esse plane divinum, alio nullo argumento praeclarius constat quam charismatum, quibus undique illa ornatur splendore et gloria, auctore nimirum et datore Spiritu Sancto. Atque hoc affirmare sufficiat, quod cum Christus Caput sit Ecclesiae, Spiritus Sanctus sit eius Anima: 'Quod est in corpore nostro anima, id est Spiritus Sanctus in Corpore Christi quod est Ecclesia'.
3329 Certum quidem est, in ipsis etiam hominibus iustis qui ante Christum fuerunt, insedisse per gratiam Spiritum Sanctum, quemadmodum de prophetis, de Zacharia, de Ioanne Baptista, de Simeone et Anna scriptum accepimus; quippe in Pentecoste non ita se Spiritus Sanctus tribuit, 'ut tunc primum esse Sanctorum inhabitator inciperet, sed ut copiosius inundaret, cumulans sua dona, non inchoans, nec ideo novus opere, quia ditior largitate'. Verum, si et illi in filiis Dei numerabantur, condicione tamen perinde erant ac servi, quia etiam filius 'nihil differt a servo', quousque est 'sub tutoribus et actoribus' (Gal 4,1s.) : ac, praeterquam quod iustitia in illis non erat nisi ex Christi meritis adventuri, communicatio Spiritus Sancti post Christum facta multo est copiosior, propemodum ut arram pretio vincit res pacta atque ut imagini longe praestat veritas. ...
3330 Regenerationis et renovationis initia sunt homini per baptisma ; in quo sacramento... illabitur primum Spiritus Sanctus eamque (animam) similem sibi facit. 'Quod natum est ex Spiritu, spiritus est'(Jo 3,7). Uberiusque per sacram confirmationem ad constantiam et robur christianae vitae sese dono dat idem Spiritus ... Ipse (Sp. S.) non modo affert nobis divina munera, sed eorumdem est auctor, atque etiam munus ipse est supremum; qui a mutuo Patris Filiique amore procedens, iure habetur et nuncupatur 'altissimi donum Dei'. Cuius doni natura et vis quo illustrius pateat, revocare oportet ea quae in divinis Litteris tradita sacri doctores explicaverunt, Deum videlicet adesse rebus omnibus in eisque esse 'per potentiam, in quantum omnia eius potestati subduntur; per praesentiam, in quantum omnia nuda sunt et aperta oculis eius; per essentiam, in quantum adest omnibus ut causa essendi'. At vero in homine est Deus non tantummodo ut in rebus, sed eo amplius cognoscitur ab ipso et diligitur; cum vel duce natura bonum sponte amemus, cupiamus, conquiramus. Praeterea Deus ex gratia insidet animae iustae tamquam in templo, modo penitus intimo et singulari; ex quo etiam sequitur ea necessitudo caritatis, qua Deo adhaeret anima coniunctissime, plus quam amico possit benevolenti maxime et dilecto, eoque plene suaviterque fruitur.
3331 Haec autem mira coniunctio, quae suo nomine inhabitatio dicitur, condicione tantum seu statu ab ea discrepans, qua caelites Deus beando complectitur, tametsi verissime efficitur praesenti totius Trinitatis numine, 'ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus' (Io 14, 23), attamen de Spiritu Sancto tamquam peculiaris praedicatur. Siquidem divinae et potentiae et sapientiae vel in homine improbo apparent vestigia; caritatis, quae propria Spiritus veluti nota est, alius nemo nisi iustus est particeps.
3333 1966a Qu.: Utrum missionarius conferre possit baptismum in articulo mortis mahumedano adulto, qui in suis erroribus supponitur in bona fide: 1. Si habeat adhuc plenam advertentiam, tantum illum adhortando ad dolorem et ad confidentiam, minime loquendo de nostris mysteriis ex timore, ut ipsis non crediturus sit. Resp. (cfirm. a S. P'ce, 1 avril): Ad 1 et 2. Negative, i. e. non licere huiusmodi mahumedanis... sive absolute sive condicionate administrare baptismum; et dentur Decreta S. officii ad episc. Quebecensem d. 25 janvier et 10 mai 1703 et Instr. S. officii, ad Vic. Ap. Tche-Kiang 1 aout 1860 (DS 2380ss 2835ss).
3334 1966a 2. Quamcumque habeat advertentiam, nihil ei dicendo, cum ex una parte supponitur illi non deesse contritionem, ex alia vero prudens non esse loqui cum eo de nostris mysteriis. Resp. (cfirm. a S. P'ce, 1 avril): Ad 1 et 2. Negative, i. e. non licere huiusmodi mahumedanis... sive absolute sive condicionate administrare baptismum; et dentur Decreta S. officii ad episc. Quebecensem d. 25 janvier et 10 mai 1703 et Instr. S. officii, ad Vic. Ap. Tche-Kiang 1 aout 1860 (DS 2380ss 2835ss).
3335 1966a 3. Si iam advertentiam amiserit, nihil prorsus ei dicendo. Ad 3: De mahumedanis moribundis et sensibus iam destitutis respondendum ut in Decr. S. Officii 18 septembre 1850 ad episc. Perthensem; id est: 'Si antea dederint signa velle baptizari, vel in praesenti statu aut nutu aut alio modo eandem dispositionem ostenderint, baptizari posse sub condicione, quatenus tamen missionarius, cunctis rerum adiunctis inspectis, ita prudenter iudicaverit.
3336 1890b Qu. eritne licita partus acceleratio, quoties ex mulieris arctitudine impossibilis evaderet fetus egressio suo naturali tempore ? Resp. (cfirm. a S. P'ce 6 mai): Ad 1. Partus accelerationem per se illicitam non esse, dummodo perficiatur iustis de causis et eo tempore ac modis, quibus ex ordinariis contingentibus matris et fetus vitae consulatur.
3337 1890b 2. Et si mulieris arctitudo talis sit, ut neque partus praematurus possibilis censeatur, licebitne abortum provocare aut caesaream suo tempore perficere operationem? Ad 2. Quoad primam partem: negative, iuxta decretum feria IV, 24. Iulii 1895, de abortus illiceitate. - Ad secundum vero quod spectat : nihil obstare, quominus mulier, de qua agitur, caesareae operationi suo tempore subiciatur.
3338 1890b 3. Estne licita laparatomia, quando agitur de praegnatione extra-uterina, seu de ectopicis conceptibus? Ad 3. Necessitate cogente, licitam esse laparatomiam ad extrahendos e sinu matris ectopicos conceptus, dummodo et fetus et matris vitae, quantum fieri potest, serio et opportune provideatur.
3339 Necessitatem ... sacrificii vis ipsa et natura religionis continet. ... Remotisque sacrificiis nulla nec esse nec cogitari religio potest. Lege veteri non est lex inferior Evangelii; immo multo praestantior, quia id cumulate perfecit, quod illa inchoarat. Iamvero sacrificium in Cruce factum praesignificabant sacrificia in Testamento veteri usitata, multo ante quam Christus nasceretur: post eius ascensum in caelum idem illud sacrificium sacrificio eucharistico continuatur. Itaque vehementer errant, qui hoc perinde respuunt, ac si veritatem virtutemque sacrificii deminuat, quod Christus, cruci suffixus, fecit; 'semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata' (Hebr 9, 28). Omnino perfecta atque absoluta illa expiatio mortalium fuit; nec ullo modo altera, sed ipsa illa in sacrificio eucharistico inest. Quoniam enim sacrificalem ritum comitari in omne tempus religioni oportebat, divinissimum fuit Redemptoris consilium, ut sacrificium, semel in Cruce consummatum, perpetuum et perenne fieret. Huius autem ratio perpetuitatis inest in sacratissima Eucharistia, quae non similitudinem inanem memoriamve tantum rei affert, sed veritatem ipsam, quamquam specie dissimili, proptereaque huius sacrificii efficientia sive ad impetrandum sive ad expiandum ex morte Christi tota fluit.
3340 1967 Novarum igitur, quas diximus, opinionum id fere constituitur fundamentum : quo facilius qui dissident ad catholicam sapientiam traducantur, debere Ecclesiam ad adulti saeculi humanitatem aliquanto propius accedere, ac, veteri relaxata severitate, recens invectis populorum placitis ac rationibus indulgere. Id autem non de vivendi solum disciplina, sed de doctrinis etiam, quibus fidei depositum continetur intelligendum esse multi arbitrantur. Opportunum enim esse contendunt ad voluntates discordium alliciendas, si quaedam doctrinae capita quasi levioris momenti, praetermittantur, aut molliantur ita, ut non eundem retineant sensum, quem constanter tenuit Ecclesia. - Id porro, ... quam improbando sit consilio excogitatum, haud longo sermone indiget; si modo doctrinae ratio atque origo repetatur, quam tradit Ecclesia. Ad rem Vaticana Synodus: 'Neque enim... recedendum' (DS 3020)...
3341 1968 Aetatum vero praeteritarum omnium historia testis est, Sedem hanc Apostolicam, cui non magisterium modo, sed supremum etiam regimen totius Ecclesiae tributum est, constanter quidem 'in eodem dogmate, eodem sensu eademque sententia' (vd. DS 3020 et nt.) haesisse; at vivendi disciplinam ita semper moderari consuevisse, ut, divino incolumi iure, diversarum adeo gentium, quas amplectitur, mores et rationes numquam neglexerit. Id Si postulet animorum salus, nunc etiam facturam quis dubitet ? - Non hoc tamen privatorum hominum arbitrio definiendum, qui fere specie recti decipiuntur; sed Ecclesiae iudicium esse oportet. ...
1969 In causa tamen de qua loquimur, dilecte Fili Noster, plus affert periculi estque magis catholicae doctrinae disciplinaeque infestum consilium illud, quo rerum novarum sectatores arbitrantur, libertatem quandam in Ecclesiam esse inducendam, ut, constricta quodammodo potestatis vi ac vigilantia, liceat fidelibus suo cuiusque ingenio actuosaeque virtuti largius aliquanto indulgere. ...
3342 1970 Externum magisterium omne ab iis, qui christianae perfectioni adipiscendae studere velint, tamquam superfluum, immo etiam minus utile reicitur: ampliora, aiunt, atque uberiora nunc quam elapsis temporibus in animos fidelium Spiritus Sanctus influit charismata, eosque medio nemine docet arcano quodam instinctu atque agit. ...
3343 1971 Maxime in excolendis virtutibus Spiritus Sancti praesidio opus est omnino; verum qui nova sectari adamant, naturales virtutes praeter modum efferunt, quasi hae praesentis aetatis moribus ac necessitatibus respondeant aptius, iisque exornari praestet, quod hominem paratiorem ad agendum ac strenuiorem faciant. - Difficile quidem intellectu est, eos, qui christiana sapientia imbuantur, posse naturales virtutes supernaturalibus anteferre maioremque illis efficacitatem ac fecunditatem tribuere. ...
3344 1972 Cum hac de naturalibus virtutibus sententia alia cohaeret admodum, qua christianae virtutes universae in duo quasi genera dispertiuntur, in passivas, ut aiunt, atque activas; adduntque, illas in elapsis aetatibus convenisse melius, has cum praesenti magis congruere. ... Christianas autem virtutes alias temporibus aliis accommodatas esse is solum velit, qui Apostoli verba non meminerit; 'Quos praescivit, hos et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui' (Rom 8, 29). Magister et exemplar sanctitatis omnis Christus est; ad cuius regulam aptari omnes necesse est, quotquot avent beatorum sedibus inseri. Iamvero, haud mutatur Christus progredientibus saeculis, sed idem heri et hodie et in saecula (Hebr 13, 8). Ad omnium igitur aetatum homines pertinet illud: 'Discite a me, quia mitis sum et humilis corde' (Mt 11, 29); nulloque non tempore Christus se nobis exhibet factum oboedientem usque ad mortem (Phil 2, 8); valetque quavis aetate Apostoli sententia: 'Qui ... sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis' (Gal 5, 24)...
3345 1973 Ex quo virtutum evangelicarum veluti contemptu, quae perperam passivae appellantur, pronum erat sequi, ut religiosae etiam vitae despectus sensim per animos pervaderet. Atque id novarum opinionum fautoribus commune esse, conicimus ex eorum sententiis quibusdam circa vota, quae ordines religiosi nuncupant. Aiunt enim illa ab ingenio aetatis nostrae dissidere plurimum, utpote quae humanae libertatis fines coerceant; esseque ad infirmos animos magis quam ad fortes apta; nec admodum valere ad christianam profectionem humanaeque consociationis bonum, quin potius utrique rei obstare atque officere. ...
1974 Postremo, ne nimiis moremur, via quoque et ratio, qua catholici adhuc sunt usi ad dissidentes revocandos, deserenda edicitur aliaque in posterum ad hibenda. ... Quodsi e diversis rationibus verbi Dei eloquendi ea quandoque praeferenda videatur, qua ad dissidentes non in templis dicant, sed privato quovis honesto loco, nec ut qui disputent, sed ut qui amice colloquantur, res quidem reprehensione caret: modo tamen ad id muneris auctoritate episcoporum ii destinentur, qui scientiam integritatemque suam antea ipsis probaverint. ...
3346 1975 Ex his igitur, quae huc usque disseruimus, patet, ... non posse Nobis opiniones illas probari, quarum summam Americanismi nomine nonnulli indicant.
1976 Una unitate doctrinae sicut unitate regiminis eaque catholica est Ecclesia : cuius quoniam Deus in cathedra beati PETRI centrum ac fundamentum esse statuit, iure Romana dicitur ; ubi enim Petrus, ibi Ecclesia. Quamobrem quicunque catholico nomine censeri vult, is verba Hieronymi ad DAMASUM Pontificem usurpare ex veritate debet : 'Ego nullum primum nisi Christum sequens beatitudini tuae, id est cathedrae PETRI, communione consocior : super illam petram aedificatam Ecclesiam (Mt 16, 18) scio; quicunque tecum non colligit, spargit' (Mt 12, 30).
3350 Amplissimum istud maximumque obsequii et pietatis testimonium (scl. actus devovendi genus humanum Ss. Cordi Iesu) omnino convenit Iesu Christo, quia ipse princeps est ac Dominus summus. Videlicet imperium eius non est tantummodo in gentes catholici nominis, aut in eos solum, qui sacro baptismate rite abluti, utique ad Ecclesiam, si spectetur ius, pertinent, quamvis vel error opinionum devios agat vel dissensio a caritate seiungat, sed complectitur etiam quotquot numerantur christianae fidei expertes, ita ut verissime in potestate Christi sit universitas generis humani. Nam qui Dei Patris Unigenitus est eandemque habet cum ipso substantiam, 'splendor gloriae et figura substantiae eius' (Hebr 1, 3), huic omnia cum Patre communia necesse est proptereaque quoque rerum omnium summum imperium. Ob eam rem Dei Filius de se ipse apud Prophetam 'Ego autem' effatur 'constitutus sum rex super Sion montem sanctum eius. - Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae' (Ps 2, 6ss). Quibus declarat, se potestatem a Deo accepisse cum in omnem Ecclesiam, quae per Sion montem intelligitur, tum in reliquum terrarum orbem, qua eius late termini proferuntur. Quo autem summa ista potestas fundamento nitatur, satis illa docent: 'Filius meus es tu'. Hoc enim ipso quod omnium Regis est Filius, universae potestatis est heres: ex quo illa 'Dabo tibi gentes hereditatem tuam'. Quorum sunt ea similia, quae habet Paulus Apostolus: 'Quem constituit heredem universorum' (Hebr 1, 2).
3351 Illud autem considerandum maxime, quid affirmaverit de imperio suo Iesus Christus ... suis ipse verbis. Quaerenti enim Romano praesidi 'Ergo rex es tu?' sine ulla dubitatione respondit: 'Tu dicis quia rex sum ego' (Io 18, 37). Atque huius magnitudinem potestatis et infinitatem regni illa ad Apostolos apertius confirmant : 'Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra' (Mt 28, 18). Si Christo data potestas omnis, necessario consequitur, imperium eius summum esse oportere, absolutum, arbitrio nullius obnoxium, nihil ut ei sit nec par nec simile; cumque data sit in caelo et in terra, debet sibi habere caelum terrasque parentia. Re autem vera ius istud singulare sibique proprium exercuit, iussis nimirum Apostolis evulgare doctrinam suam, congregare homines in unum corpus Ecclesiae per lavacrum salutis, leges denique imponere, quas recusare sine salutis sempiternae discrimine nemo posset.
3352 Neque tamen sunt in hoc omnia. Imperat Christus non iure tantum nativo, quippe Dei Unigenitus, sed etiam quaesito. Ipse enim 'eripuit nos de potestate tenebrarum' (Col 1, 13) idemque 'dedit redemptionem semetipsum pro omnibus' (I Tim 2, 6). Ei ergo facti sunt 'populus acquisitionis' (Petr 2, 9) non solum et catholici et quotquot christianum baptisma rite accepere, sed homines singuli et universi. ... Cur autem ipsi infideles potestate dominatuque Iesu Christi teneantur, causam S. Thomas rationemque edisserendo docet. Cum enim de iudiciali eius potestate quaesisset, num ad homines porrigatur universos, affirmassetque 'iudiciaria potestas consequitur potestatem regiam', plane concludit: 'Christo omnia sunt subiecta quantum ad potestatem, etsi nondum sunt ei subiecta quantum ad exsecutionem potestatis'. Quae Christi potestas et imperium in homines exercetur per veritatem, per iustitiam, maxime per caritatem.
3353 Quoniamque inest in Sacro Corde symbolum atque expressa imago infinitae Jesu Christi caritatis, quae movet ipsa nos ad amandum mutuo, ideo consentaneum est dicare se Cordi eius augustissimo: quod tamen nihil aliud est quam dedere atque obligare se Iesu Christo, quia quidquid honoris, obsequii, pietatis divino Cordi tribuitur, vere et proprie Christo tribuitur ipsi.
Denzinger (latin) 3310