1Rois (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


1 REGUM (NV)




Capitulum 1

1 1 Et rex David senuerat habebat que aetatis plurimos dies; cumque operiretur vestibus, non calefiebat. 2 Dixerunt ergo ei servi sui: " Quaeratur domino nostro regi adulescentula virgo et stet coram rege et curam eius agat dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem ". 3 Quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem. 4 Erat autem puella pulchra nimis et curam agebat regis et ministrabat ei; rex vero non cognovit eam.
5
Adonias autem filius Haggith elevabatur dicens: " Ego regnabo! ". Fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros, qui ante eum currerent. 6 Nec corripuit eum pater suus aliquando dicens: " Quare hoc fecisti? ". Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom. 7 Et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote, qui adiuvabant partes Adoniae. 8 Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rei et robur exercitus David non erat cum Adonia.
9
Immolatis ergo Adonias ovibus et vitulis et pinguibus iuxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iudae servos regis; 10 Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit.
11
Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: " Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat? 12 Nunc ergo veni, accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis. 13 Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: "Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo"? Quare ergo regnat Adonias? 14 Et, adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te et complebo sermones tuos ".
15
Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo; rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei. 16 Inclinavit se Bethsabee et adoravit regem; ad quam rex: " Quid tibi, inquit, vis? ". 17 Quae respondens ait: " Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae: "Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo"; 18 et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante. 19 Mactavit boves et pinguia quaeque et oves plurimas et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae; Salomonem autem servum tuum non vocavit. 20 Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. 21 Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores ".
22
Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit; 23 et nuntiaverunt regi dicentes: " Adest Nathan propheta ". Cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram, 24 dixit Nathan: " Domine mi rex, tu ergo dixisti: "Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum"? 25 Quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem; illique vescentes et bibentes coram eo dixerunt: "Vivat rex Adonias!". 26 Me autem servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit. 27 Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum? ".
28
Et respondit rex David dicens: " Vocate ad me Bethsabee ". Quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum, 29 iuravit rex et ait: " Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, 30 quia, sicut iuravi tibi per Dominum, Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me, sic faciam hodie ". 31 Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem dicens: " Vivat dominus meus rex David in aeternum! ".
32
Dixit quoque rex David: " Vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae ". Qui cum ingressi fuissent coram rege, 33 dixit ad eos: " Tollite vobiscum servos domini vestri et imponite Salomonem filium meum, super mulam meam et ducite eum in Gihon, 34 et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israel, et canetis bucina atque dicetis: "Vivat rex Salomon!". 35 Et ascendetis post eum, et veniet et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me; illique praecipiam, ut sit dux super Israel et super Iudam ". 36 Et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens: " Amen, sic loquatur Dominus Deus domini mei regis. 37 Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David ".
38
Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gihon. 39 Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem; et cecinerunt bucina, et dixit omnis populus: " Vivat rex Salomon! ". 40 Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canebat tibiis et laetabatur gaudio magno, et insonuit terra ad clamorem eorum.
41
Audivit autem Adonias et omnes, qui invitati fuerant ab eo; iamque convivium finitum erat. Sed et Ioab, audita voce tubae, ait: " Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis? ". 42 Adhuc illo loquente, Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit; cui dixit Adonias: " Ingredere, quia vir strenuus es et bona nuntians ". 43 Responditque Ionathan Adoniae: " Nequaquam! Dominus enim noster, rex David, regem constituit Salomonem 44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis; 45 unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon. Et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas; haec est vox, quam audistis. 46 Sed et Salomon sedit super solio regni, 47 et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes: "Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum". Et adoravit rex in lectulo suo. 48 Insuper et haec locutus est: "Benedictus Dominus, Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis" ".
49
Territi sunt ergo et surrexerunt omnes, qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam. 50 Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornua altaris. 51 Et nuntiaverunt Salomoni dicentes: " Ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornua altaris dicens: "Iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio"". 52 Dixitque Salomon: " Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram; sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur ". 53 Misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari, et ingressus adoravit regem Salomonem; dixitque ei Salomon: " Vade in domum tuam ".


Capitulum 2

2 1 Appropinquaverant autem dies David ut moreretur, praecepitque Salomoni filio suo dicens: 2 " Ego ingredior viam universae terrae; confortare et esto vir 3 et observa decreta Domini Dei tui, ut ambules in viis eius et custodias statuta eius et praecepta eius et iudicia et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi, ut prospere agas in universis, quae facis et quocumque te verteris; 4 ut confirmet Dominus sermonem suum, quem locutus est de me dicens: "Si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel".
5
Tu quoque nosti, quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner et Amasae filio Iether, quos occidit; et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem proelii in balteo suo, qui erat circa lumbos eius, et in calceamento suo, quod erat in pedibus eius. 6 Facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos. 7 Sed filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua; occurrerunt enim mihi, quando fugiebam a facie Absalom fratris tui. 8 Habes quoque apud te Semei filium Gera de Beniamin de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima, quando ibam ad Mahanaim; sed quia descendit mihi in occursum ad Iordanem, et iuravi ei per Dominum dicens: Non te interficiam gladio. 9 Tu noli pati esse eum innoxium; vir autem sapiens es et scies, quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum ". 10 Dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David. 11 Dies autem, quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis, in Ierusalem triginta tribus.
12
Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum eius nimis.
13
Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis, quae dixit ei: " Pacificusne ingressus tuus? ". Qui respondit: " Pacificus ". 14 Addiditque: " Sermo mihi est ad te ". Cui ait: " Loquere ". Et ille: 15 " Tu, inquit, nosti quia meum erat regnum, et me proposuerat omnis Israel sibi in regem, sed translatum est regnum et factum est fratris mei; a Domino enim constitutum est ei. 16 Nunc ergo petitionem unam deprecor a te; ne confundas faciem meam ". Quae dixit ad eum: " Loquere ". 17 Et ille ait: " Precor, ut dicas Salomoni regi - neque enim negare tibi quidquam potest - ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem ". 18 Et ait Bethsabee: " Bene, ego loquar pro te regi ".
19
Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia. Et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum; positus quoque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram eius. 20 Dixitque ei: " Petitionem unam parvulam ego deprecor a te; ne confundas faciem meam". Dixit ei rex: " Pete, mater mi, neque enim fas est, ut avertam faciem tuam ". 21 Quae ait: " Detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor ". 22 Responditque rex Salomon et dixit matri suae: " Quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae? Postula ei et regnum! Ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae ". 23 Iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens: " Haec faciat mihi Deus et haec addat, certe contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. 24 Et nunc, vivit Dominus, qui firmavit me et collocavit me super solium David patris mei et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, certe hodie occidetur Adonias ". 25 Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae, qui interfecit eum, et mortuus est.
26
Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: " Vade in Anathoth ad agrum tuum; es quidem vir mortis, sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus ". 27 Eiecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Heli in Silo.
28
Venit autem nuntius ad Ioab. Ioab autem declinaverat post Adoniam, cum post Absalom non declinasset; fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et apprehendit cornua altaris. 29 Nuntiatumque est regi Salomoni, quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare; misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens: " Vade, interfice eum! ". 30 Venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei: " Haec dicit rex: Egredere!". Qui ait: " Non egrediar, sed hic moriar ". Renuntiavit Banaias regi sermonem dicens: " Haec locutus est Ioab et haec respondit mihi ". 31 Dixitque ei rex: " Fac, sicut locutus est, et interfice eum et sepeli; et amovebis sanguinem innocentem, qui effusus est a Ioab, a me et a domo patris mei. 32 Et reddet Dominus sanguinem eius super caput eius, quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio, patre meo David ignorante: Abner filium Ner principem militiae Israel et Amasam filium Iether principem exercitus Iudae. 33 Et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum; David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino ". 34 Ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et aggressus eum interfecit; sepultusque est in domo sua in deserto.
35
Et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.
36
Misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei: " Aedifica tibi domum in Ierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc; 37 quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum; sanguis tuus erit super caput tuum ". 38 Dixitque Semei regi: " Bonus sermo; sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus ". Habitavit itaque Semei in Ierusalem diebus multis. 39 Factum est autem post annos tres, ut fugerent duo servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth; nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in Geth. 40 Et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth. 41 Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Ierusalem et redisset. 42 Et mittens vocavit eum dixitque illi: " Nonne testificatus sum tibi per Dominum et praedixi tibi: Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum? Et respondisti mihi "Bonus sermo; audivi". 43 Quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et praeceptum, quod praeceperam tibi? ". 44 Dixitque rex ad Semei: " Tu nosti omne malum, cuius tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo; reddit Dominus malitiam tuam in caput tuum. 45 Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum ". 46 Iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae, qui egressus percussit eum, et mortuus est. Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis.


Capitulum 3

3 1 Et affinitate coniunctus est pharaoni regi Aegypti. Accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam et domum Domini et murum Ierusalem per circuitum.
2
Attamen populus immolabat in excelsis; non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. 3 Dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama. 4 Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi; illud quippe erat excelsum maximum. Mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud.
5
In Gabaon apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: " Postula quod vis, ut dem tibi ". 6 Et ait Salomon: " Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum; custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius, sicut est hodie. 7 Et nunc, Domine Deus meus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo. Ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum; 8 et servus tuus in medio est populi, quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest prae multitudine. 9 Da ergo servo tuo cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum et malum. Quis enim potest iudicare populum tuum hunc multum? ". 10 Placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset, 11 et dixit Deus Salomoni: " Quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium, 12 ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit; 13 sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis diebus tuis. 14 Si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta mea et mandata mea, sicut ambulavit David pater tuus, longos faciam dies tuos ". 15 Igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium. Cumque venisset Ierusalem, stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et convivium universis famulis suis.
16
Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem steteruntque coram eo. 17 Quarum una ait: " Obsecro, mi domine; ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in domo; 18 tertia vero die, postquam ego peperi, peperit et haec; et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus. 19 Mortuus est autem filius mulieris huius nocte; dormiens quippe oppressit eum. 20 Et consurgens intempesta nocte, silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et collocavit in sinu suo; suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. 21 Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit mortuus; quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum, quem genueram ". 22 Responditque altera mulier: " Non est ita, sed filius meus vivit, tuus autem mortuus est ". E contrario illa dicebat: " Mentiris. Filius quippe tuus mortuus est, meus autem vivit ". Atque in hunc modum contendebant coram rege. 23 Tunc rex ait: " Haec dicit: "Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est"; et ista respondit: "Non, sed filius tuus mortuus est, et filius meus vivit" ". 24 Dixit ergo rex: " Afferte mihi gladium! ". Cumque attulissent gladium coram rege: 25 " Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri ". 26 Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem - commota sunt quippe viscera eius super filio suo -: " Obsecro, domine, date illi infantem vivum et nolite interficere eum ". E contrario illa dicebat: " Nec mihi nec tibi sit; dividatur ". 27 Respondens rex ait: " Date huic infantem vivum, et non occidatur; haec est mater eius ". 28 Audivit itaque omnis Israel iudicium, quod iudicasset rex; et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium.


Capitulum 4

4 1 Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel. 2 Et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdos; 3 Elihoreph et Ahia filii Sisa scribae; Iosaphat filius Ahilud cancellarius; 4 Banaias filius Ioiadae super exercitum; Sadoc autem et Abiathar sacerdotes; 5 Azarias filius Nathan super praefectos; Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis; 6 et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa.
7
Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius; per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant. 8 Et haec nomina eorum: Benhur in monte Ephraim; 9 Bendecar in Maces et in Salebim et in Bethsames et in Elon et in Bethanan; 10 Benhesed in Aruboth, ipsius erat Socho et omnis terra Epher; 11 Benabinadab, cuius omnis regio Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem; 12 Baana filius Ahilud regebat Thanach et Mageddo et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthan subter Iezrahel, a Bethsan usque Abelmehula et usque ultra Iecmaam; 13 Bengaber in Ramoth Galaad habebat villas Iair filii Manasse in Galaad: ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas; 14 Ahinadab filius Addo praeerat in Mahanaim; 15 Achimaas in Nephthali, sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio; 16 Baana filius Chusai in Aser et in Baloth; 17 Iosaphat filius Pharue in Issachar; 18 Semei filius Ela in Beniamin; 19 Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorraei et Og regis Basan, ut praefectus unus, qui erat in terra.
20
Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine, comedentes et bibentes atque laetantes.


Capitulum 5

5 1 Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna a Flumine usque ad terram Philisthim et ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius. 2 Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae, 3 decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum oves, excepta venatione cervorum, caprearum atque bubalorum et avium altilium. 4 Ipse enim obtinebat omnem regionem, quae erat trans Flumen, a Thaphsa usque Gazam, et cunctos reges illarum regionum; et habebat pacem ex omni parte in circuitu. 5 Habitabatque Iuda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis. 6 Et habebat Salomon quattuor milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestres. 7 Et praebebant supradicti praefecti necessaria mensae regis Salomonis et convivarum eius cum ingenti cura, unusquisque in suo mense. 8 Hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum, ubi erat unicuique constitutum.
9
Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in litore maris. 10 Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum; 11 et erat sapientior cunctis hominibus, sapientior Ethan Ezrahita et Heman et Chalchol et Darda filiis Mahol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. 12 Locutus est quoque Salomon tria milia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque et mille. 13 Et disputavit super lignis, a cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete; et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus. 14 Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam eius.
15
Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem; audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius, quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. 16 Misit autem et Salomon ad Hiram dicens: 17 " Tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius. 18 Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum; non est adversarius neque occursus malus. 19 Quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo dicens: "Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo". 20 Praecipe igitur, ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis; mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis; scis enim quoniam non est in populo meo vir, qui noverit ligna caedere sicut Sidonii ". 21 Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde et ait: " Benedictus Dominus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum ". 22 Et misit Hiram ad Salomonem dicens: " Audivi, quaecumque mandasti mihi; ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. 23 Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum, quem significaveris mihi, et applicabo ea ibi, et tu tolles ea; praebebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meae ". 24 Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius. 25 Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei; haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos. 26 Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei; et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt foedus ambo. 27 Elegitque rex Salomon operas de omni Israel, et erat indictio triginta milia virorum. 28 Mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis; et Adoniram erat super huiuscemodi indictione. 29 Fueruntque Salomoni septuaginta milia eorum, qui onera portabant, et octoginta milia latomorum in monte, 30 absque praepositis, qui praeerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum praecipientium populo, his, qui faciebant opus. 31 Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, lapides quadratos; 32 dolaverunt ergo caementarii Salomonis, caementarii Hiram et Giblii ligna et lapides et praeparaverunt ad aedificandam domum.


Capitulum 6

6 1 Factum est igitur quadringente simo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Ziv - ipse est mensis secundus - regni Salomonis super Israel, aedificare coepit domum Domino. 2 Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine. 3 Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. 4 Fecitque in templo fenestras cum marginibus et cancellis. 5 Et aedificavit contra parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et Dabir et fecit latera in circuitu. 6 Tabulatum, quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis; gradus enim posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non ingrederentur trabes in muros templi. 7 Domus autem cum aedificaretur, lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est; et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur. 8 Ostium lateris inferioris in parte erat domus dextrae, et per cochleam ascendebant in medium latus et a medio in tertium. 9 Et aedificavit domum et consummavit eam; texit quoque domum laquearibus cedrinis. 10 Aedificavit ergo stratum contra omnem domum quinque cubitis altitudinis et iunxit domui lignis cedrinis. 11 Et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens: 12 " Domus haec, quam aedificas, si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum; 13 et habitabo in medio filiorum Israel et non derelinquam populum meum Israel ". 14 Igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam. 15 Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulis cedrinis; a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. 16 Aedificavitque viginti cubitorum a posteriore parte templi tabulis cedrinis a pavimento usque ad superiora; et fecit ei intrinsecus Dabir, id est sancta sanctorum. 17 Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum ante illud. 18 Et cedrus in domo intrinsecus sculptas habebat colocynthidas et calices apertos florum. Omnia cedrinis tabulis vestiebantur, nec omnino lapis apparere poterat in pariete. 19 Dabir autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini. 20 Habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis; et vestivit illud auro purissimo et fecit altare cedrinum ante Dabir. 21 Domum quoque operuit Salomon intrinsecus auro purissimo et posuit catenas aureas ante Dabir. 22 Nihilque erat in templo, quod non auro tegeretur; sed et totum altare Dabir texit auro. 23 Et fecit in Dabir duos cherubim de lignis oleastri decem cubitorum altitudinis. 24 Quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera, id est decem cubitos habentes a summitate alae unius usque ad alae alterius summitatem. 25 Decem quoque cubitorum erat cherub secundus, mensura par et effigies una erat duobus cherubim; 26 altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus. 27 Posuitque cherubim in medio templi interioris; extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum; alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant. 28 Texit quoque cherubim auro. 29 Et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis caelaturis; et fecit in eis cherubim et palmas et calices apertos florum intrinsecus et foras. 30 Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus. 31 Et pro ingressu Dabir fecit valvas de lignis oleastri postesque cum marginibus quinque. 32 Et in duabus valvis de lignis oleastri scalpsit cherubim et palmas et calices apertos florum et vestivit ea auro operiens tam cherubim quam palmas et cetera auro. 33 Fecitque eodem modo pro introitu templi postes cum quattuor marginibus de lignis oleastri 34 et duas valvas de lignis abiegnis; et utraque valva duplex erat et versatilis. 35 Et scalpsit cherubim et palmas et calices apertos florum operuitque omnia laminis aureis. 36 Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri. 37 Anno quarto fundata est domus Domini in mense Ziv; 38 et in anno undecimo, mense Bul - ipse est mensis octavus - perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus; aedificavitque eam annis septem.


Capitulum 7

7 1 Domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit. 2 Aedificavit quoque domum Saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis super quattuor ordines columnarum cedrinarum, et ligna cedrina super columnas. 3 Et erat tectum cedrinum in alto super tabulas quadraginta quinque, quae erant super columnas, quindecim in uno ordine, 4 et marginum tres ordines, fenestra iuxta fenestram tribus vicibus. 5 Ostia, id est postes, habebant quadruplicem marginem. 6 Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis et triginta cubitorum latitudinis, et alteram porticum in facie maioris porticus et columnas et cancellos ante eas. 7 Porticum quoque solii, in qua tribunal erat, fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad pavimentum. 8 Et domus, in qua habitabat, erat in altero atrio intro a porticu et simili opere. Domum quoque fecit filiae pharaonis, quam uxorem duxerat Salomon, tali opere quali et hanc porticum. 9 Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant, a fundamento usque ad summitatem parietum, et extrinsecus usque ad atrium maius. 10 Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis decem sive octo cubitorum. 11 Et desuper lapides pretiosi secundum mensuram secti et ligna cedrina. 12 Et atrium maius in circuitu habebat tres ordines de lapidibus sectis et unum ordinem de dolata cedro; necnon et atrium domus Domini interius et porticus domus. 13 Misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro, 14 filium mulieris viduae de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex aere. Qui, cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus eius. 15 Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam, et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam, et grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat; sic et columna altera. 16 Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita columnarum, fusili aere; quinque cubitorum altitudinis capitellum unum et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum, 17 et serta quasi in modum texturae, fimbriae in modum catenarum sibi invicem miro opere contextarum in capitellis, quae erant super caput columnarum, septem in capitello uno et septem in capitello altero. 18 Et fecit malogranatorum duos ordines per circuitum super sertum unum, ut tegerent capitella, quae erant super summitatem columnarum; eodem modo fecit et capitello secundo. 19 Capitella autem, quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu, quattuor cubitorum. 20 Et rursum alia capitella in summitate duarum columnarum etiam desuper, iuxta alvum, quae erat super sertum. Malogranatorum autem ducentorum duo ordines erant in circuitu capitelli primi et eodem modo in circuitu capitelli secundi. 21 Et statuit duas columnas in porticum templi; cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Iachin, similiter erexit columnam sinistram et vocavit nomen eius Booz. 22 Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit; per fectumque est opus columnarum. 23 Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu, quinque cubitorum altitudo eius; et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum. 24 Et scalptura colocynthidum subter labium circuibat illud, duo ordines scalpturarum fusilium in una fusione cum mari. 25 Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem, et mare super eos desuper erat; quorum posteriora universa intrinsecus latitabant. 26 Grossitudo autem luteris habebat mensuram palmi, labiumque eius erat quasi labium calicis et folium repandi lilii; duo milia batos capiebat. 27 Et fecit bases decem aereas, quattuor cubitorum longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum altitudinis. 28 Hoc autem erat opus basium: limbos habebant, insuper et limbos inter columellas. 29 Super limbos inter columellas erant leones et boves et cherubim, et super columellas similiter; supra et infra leones et boves erant coronae, opus malleatum. 30 Et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei, et quattuor pedes et quasi umeruli subter luterem fusiles, contra singulos coronae. 31 Et os eius erat rotundum, opus basis, unius cubiti et dimidii; etiam in ore eius variae caelaturae erant, limbi autem eius erant quadrati, non rotundi. 32 Quattuor quoque rotae subter limbis erant, et fulcra rotarum cohaerebant basi; una rota habebat altitudinis cubitum et semis. 33 Tales autem rotae erant, quales solent in curru fieri, et fulcra earum et canthi et radii et modioli, omnia fusilia. 34 Nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis unius ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant. 35 In summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii cubiti, et in summitate basis fulcra eius et limbi eius ex semetipsa. 36 Scalpsit quoque in tabulatis illis, fulcris eius et super limbos eius cherubim et leones et palmas secundum vacuum singulorum, et coronas per circuitum. 37 In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura scalpturaque consimili. 38 Fecit quoque decem luteres aereos; quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quattuor cubitorum; singulosque luteres per singulas, id est decem bases posuit. 39 Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram; mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem. 40 Fecit quoque Hiram lebetes et vatilla et phialas et perfecit omne opus regi Salomoni in templo Domini; 41 columnas duas et globos capitellorum super capita columnarum duos et serta duo, ut operirent duos globos, qui erant super capita columnarum; 42 et malogranata quadringenta in duobus sertis, duos versus malogranatorum in sertis singulis, ad operiendos globos capitellorum, qui erant super faciem columnarum; 43 et bases decem et luteres decem super bases 44 et mare unum et boves duodecim subter mare; 45 et lebetes et vatilla et phialas. Omnia vasa, quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de aere polito erant. 46 In campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Succoth et Sarthan. 47 Et posuit Salomon omnia vasa; propter multitudinem autem nimiam ignorabatur pondus aeris. 48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream; 49 et candelabra, quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra Dabir, ex auro puro, et florem et lucernas desuper aureas; et forcipes aureos 50 et pateras et cultros et phialas et sartagines et turibula de auro purissimo; et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro. 51 Et perfecit omne opus, quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit Salomon, quae sanctificaverat David pater suus, argentum et aurum et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini.



1Rois (NV) 1